라틴어 문장 검색

maxime quidem curia in primis est facienda ad dignitatem municipii sive civitatis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 2장2)
Itaque quod est spatium proximum imo cardini ab axis linea in meridianis finibus, sub eo loco quae sunt nationes, propter brevitatem altitudinis ad mundum sonitum vocis faciunt tenuem et acutissimum, uti in organo chorda, quae est proxima angulo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장18)
secundum eam autem reliquae ad mediam Graeciam remissiones efficiunt in nationibus sonorum scansione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장19)
item a medio in ordinem crescendo ad extremos septentriones sub altitudines caeli nationum spiritus sonitibus gravioribus a natura rerum exprimuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장20)
Igitur quae nationes sunt inter axis meridiani cardinem ac septentrionalis medio positae, uti in diagrammate musico medianae vocis habent sonitum in sermone;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장22)
quaeque progredientibus ad septentrionem sunt nationes, quod altiores habent distantias mundi, spiritus vocis habentes umore repulsos ad hypatas et proslambanomenon, a natura rerum sonitu graviore coguntur uti;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장23)
Item propter tenuitatem caeli meridianae nationes ex acuta fervore mente expeditius celeriusque moventur ad consiliorum cogitationes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장31)
Cum sint autem meridiane nationes animis acutissimis infinitaque sollertia consiliorum, simul ut ad fortitudinem ingrediuntur, ibi succumbunt, quod habent exsuctas ab sole animorum virtutes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장35)
cum ergo haec ita sint ab natura rerum in mundo conlocata et omnes nationes inmoderatis mixtionibus disparatae, veros inter spatium totius orbis terrarum regionesque medio mundi populus Romanus possidet fines.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장37)
Quodsi ita est, uti dissimiles regiones ab inclinationibus caeli variis generibus sint comparatae, ut etiam naturae gentium disparibus animis et corporum figuris qualitatibusque nascerentur, non dubitemus aedificiorum quoque rationes ad nationum gentiumque proprietates apte distribuere, cum habeamus ab ipsa rerum natura sollertem et expeditam monstrationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장42)
Aequiculis autem in Italia et in Alpibus natione Medullorum est genus aquae, quam qui bibunt, efficiuntur turgidis gutturibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장81)
quorum secutus ingressus in hoc libro perscripsi quae satis esse putavi de aquae varietatibus, quo facilius ex his praescriptionibus eligant homines aquae fontes, quibus ad usum salientes possint ad civitates municipiaque perducere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장111)
Berosus, qui ab Chaldaeorum civitate sive natione progressus in Asia etiam disciplinam Chaldaicam patefecit, ita est professus:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장1)
eorum autem inventiones reliquerunt inque sollertia acuminibusque fuerunt magnis, qui ab ipsa natione Chaldaeorum profluxerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 6장4)
neque ea ipsa omnibus locis neque eisdem rationibus possunt utilia esse, quod differentes sunt munitiones munitionibus nationumque fortitudines.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION