라틴어 문장 검색

nam proprias causas habet, quarum inprouisus inopinatusque concursus casum uidetur operatus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:14)
Licet igitur definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his quae ob aliquid geruntur euentum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:18)
Quos tamen ipsa uagos terrae decliuia casus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 9:1)
atque e conuerso rursus, si de quopiam uera sit opinio quoniam sedet, eum sedere necesse est. In utroque igitur necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at uero in altero ueritatis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 3:2)
Ita cum causa ueritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 3:4)
Idque omnium uidebitur iniquissimum quod nunc aequissimum iudicatur, uel puniri improbos uel remunerari probos, quos ad alterutrum non propria mittit uoluntas sed futuri cogit certa necessitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:4)
Quae si recepta futurorum necessitate nihil uirium habere credantur, quid erit quo summo illi rerum principi conecti atque adhaerere possimus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 8:3)
Quaero enim cur illam soluentium rationem minus efficacem putes quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:6)
Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis nisi quod ea quae praesciuntur non euenire non possunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:7)
Si igitur praenotio nullam futuris rebus adicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare, quid est quod uoluntarii exitus rerum ad certum cogantur euentum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:8)
Num igitur, quantum ad hoc attinet, quae ex arbitrio ueniunt ad necessitatem cogantur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:2)
— Statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis iniungere;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:4)
Sed praescienta, inquies, tametsi futuris eueniendi necessitas non est, signum tamen est necessario ea esse uentura.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:6)
Quasi uero nos ea quae prouidentia futura esse praenoscit non esse euentura credamus ac non illud potius arbitremur, licet eueniant, nihil tamen ut euenirent sui natura necessitatis habuisse.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:2)
Num igitur quicquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION