라틴어 문장 검색

ac statim aduenere litterae fusas apud Cremonam Vitelli copias, ipsum in urbe interemptum nuntiantes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 7장 1:4)
' nuntiantis legatos decretam ei publice non mediocris summae statuam colosseam, iussit uel continuo ponere[t], cauam manum ostentans et paratam basim dicens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 3:4)
et confestim quidem ad alterius matrem quae procul aberat, cursores suos misit, qui anxiae saluum filium nuntiarent, ceterum ipsos non solum familiari cenae adhibuit, sed et insequenti die gladiatorum spectaculo circa se ex industria conlocatis oblata sibi ferramenta pugnantium inspicienda porrexit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 9장 2:1)
pauloque post occisum Antonium adeo uulgatum est, ut caput quoque adportatum eius uidisse se plerique contenderent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 6장 2:3)
Continuis octo mensibus tot fulgura facta nuntiataque sunt, ut exclamauerit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 2:1)
' tunc horas requirenti pro quinta, quam metuebat, sexta ex industria nuntiata est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 2:3)
his uelut transacto iam periculo laetum festinantemque ad corporis curam Parthenius cubiculo praepositus conuertit, nuntians esse qui magnum nescio quid afferret, nec differendum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 2:4)
itaque summotis omnibus in cubiculum se recepit atque ibi occisus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 2:5)
Occisus est XIIII.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 3:1)
condicionem principum miserrimam aiebat, quibus de coniuratione comperta non crederetur nisi occisis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 21장 1:1)
Occisum eum populus indifferenter, miles grauissime tulit statimque Diuum appellare conatus est, paratus et ulcisci, nisi duces defuissent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 23장 1:1)
Illi caduceatorem in turrem et situ et opere multum editam perductum, quanta esset altitudo, intueri iubent ac nuntiare Alexandro, non eadem ipsum et incolas aestimatione munimenta metiri:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 7:1)
At Dareus nuntiata Memnonis morte haud secus, quam par erat,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 1:1)
quippe Dareum quinto die in Cilicia fore nuntiabatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 12:2)
Qui quia per conplures dies non adierat regem, scelesto consilio eam visus est suppressisse et in agmine a Cretensibus haud dubie iussu regis occisus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION