라틴어 문장 검색

habetis historiam iuvenis eximii, fabulam 1 Miletiae 2 vel Atticae parem, simul et ignoscite praeter aequum epistularem formulam porrigenti, quam ob hoc stilo morante produxi, ut non tamquam ignotum recipietis quem civem beneficiis reddidistis, pariter et natura comparatum est, ut quibus impendimus studium praestemus affectum, vos vero Eustachium pontificem tunc ex asse digno herede 3 decessisse monstrabitis, si ut propinquis testamenti, sic clientibus patrocinii legata solvatis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 9:1)
sed ecce dum iam epistulam, quae diu garrit, claudere optarem, subitus a Santonis nuntius;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 13:2)
quis cuncta paventi nuntius, an facili te praetermiserit unda Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis fluctuet aut Siculi populatrix virgo profundi, quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores, quae pax Carpathio, quali te subvehat aura Doris Agenorei furtis blandita iuvenci?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri27)
summi Iovis aliger Areas nuntius;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum33)
Sed quis ab excelsis Troianae collibus Albae, unde suae iuxta prospectat moenia Romae proximus ille deus, Fama velocior intrat nuntius atque tuos implet, Crispine, penates?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii67)
"hic vero attonitas ut nuntius aures matris adit, pulsi ex animo genitorque pudorque et metus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권203)
"sine, tristia Thebis nuntius acta feram vulgique per ora paventis contempto te rege canam:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권259)
"vix credo et nuntius:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권28)
Iamque Atalantaeas implerat nuntius aures, ire ducem bello totamque impellere natum Arcadiam:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권137)
Et iam sacrifici subitus per tecta Lycurgi nuntius implerat lacrimis ipsumque domumque, ipsum adventantem Persei vertice sancto montis, ubi averso dederat prosecta Tonanti, et caput iratis rediens quassabat ab extis, hic sese Argolicis immunem servat ab armis haud animi vacuus, sed templa araeque tenebant, necdum etiam responsa deum monitusque vetusti exciderant voxque ex adytis accepta profundis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권237)
causa viae genetrix, nec inhospita tecta Lycurgi praebuerant aditus, et protinus ille tyranno nuntius exstinctae miserando vulnere prolis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권272)
Nuntius attonitas iamdudum Eteoelis ad aures explorata ferens longo docet agmine Graios ire duces, nec iam Aoniis procul afore campis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권114)
remeat iam missus Adrasto nuntius:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권230)
"Arcada nec superis - quid enim mihi nuntius ambas itque reditque domos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권21)
absistunt turmae, suspectaque tellus omnibus, infidi miles vestigia campi circuit, atque avidae tristis locus ille ruinae cessat et inferni vitatur honore sepulcri, nuntius hortanti diversa in parte maniplos Adrasto, vix ipse ratus vidisse, Palaemon . advolat et trepidans - steterat nam forte cadenti proximus inspectoque miser pallebat hiatu -
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권68)

SEARCH

MENU NAVIGATION