라틴어 문장 검색

At Iugurtha contra spem nuntio accepto, quippe cui Romae omnia venire in animo haeserat, filium et cum eo duos familiaris ad senatum legatos mittit iisque uti illis, quos Hiempsale interfecto miserat, praecipit, omnis mortalis pecunia aggrediantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 28장1)
Interea Iugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepit, simul de innocentia eius certior Roma[e] factus, diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere conatus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장1)
Rursus imperator contra postulata Bocchi nuntios mittit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장10)
Eo modo saepe ab utroque missis remissisque nuntiis tempus procedere, et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장12)
Nam Bocchus nuntios ad eum saepe miserat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장7)
Marius ubi ex nuntiis quae Ligus egerat cognovit, quamquam toto die intentos proelio Numidas habuerat, tum vero cohortatus milites et ipse extra vineas egressus, testudine acta succedere et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus terrere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장9)
At Iugurtha, postquam oppidum Capsam aliosque locos munitos et sibi utilis simul et magnam pecuniam amiserat, ad Bocchum nuntios mittit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장1)
Quod ubi milites accepere, magis atrocitate rei quam fide nuntii terrentur, simulque barbari animos tollere et in perculsos Romanos acrius incedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장9)
Cum primus nos nuntius acerbi funeris perculit, cum tenemus corpus e complexu nostro in ignem transiturum, lacrimas naturalis necessitas exprimit et spiritus ictu doloris inpulsus quemadmodum totum corpus quatit, ita oculos, quibus adiacentem umorem perpremit et expellit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 18:4)
telluris altum remeat Argolicae decus tandem ad penates victor Agamemnon suos, Felix ad aures nuntius venit meas.
(세네카, 아가멤논 8:3)
Acerba fatu poscis, infaustum iubes miscere laeto nuntium, refugit loqui mens aegra tantis atque inhorrescit malis.
(세네카, 아가멤논 9:3)
perferre prima nuntium Phrygibus meis propero:
(세네카, 아가멤논 18:15)
Nam ex quo in senatu iuravit se Drusillam vidisse caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod viderit, verbis conceptis affirmavit se non indicaturum, etiam si in medio foro hominem occisum vidisset.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 1:15)
celerius inquit Mercurius et venire nos nuntia.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:5)
Quousque pauidus praeliorum nuntios expectabo?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION