라틴어 문장 검색

neque discerneres proximos alienos, virorum feminarumve planctus, nisi quod comitatum Agrippinae longo maerore fessum obvii et recentes in dolore antibant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 1장7)
etiam quorum diversa oppida, tamen obvii et victimas atque aras dis Manibus statuentes lacrimis et conclamationibus dolorem testabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장5)
non fratrem nisi unius diei via, non patruum saltem porta tenus obvium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 5장8)
contra in optimum quemque, maxime in comites et amicos Germanici saevisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장5)
atque ipsa, donec mediae Pisoni spes, sociam se cuiuscumque fortunae et si ita ferret comitem exitii promittebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장3)
quoties divum Augustum in Occidentem atque Orientem meavisse comite Livia!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장26)
quin infecunditati terrarum aut asperis maris obviam iit, quantum impendio diligentiaque poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장10)
hunc comitem exilii admodum infantem pater Sempronius in insulam Cercinam tulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 13장5)
is fuit Lucilius Longus, omnium illi tristium laetorumque socius unusque e senatoribus Rhodii secessus comes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장2)
nos saeva iussa, continuas accusationes, fallaces amicitias, perniciem innocentium et easdem exitii causas coniungimus, obvia rerum similitudine et satietate.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장6)
neque enim omiserat coniugem liberosque eius percolere, sectator domi, comes in publico, post tot clientes unus eoque apud bonos laudatus et gravis iniquis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 68장2)
Q. Servaeus posthac et Minucius Thermus inducti, Servaeus praetura functus et quondam Germanici comes, Minucius equestri loco, modeste habita Seiani amicitia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장3)
Sub idem tempus G. Caesar, discedenti Capreas avo comes, Claudiam, M. Silani filiam, coniugio accepit, immanem animum subdola modestia tegens, non damnatione matris, non exitio fratrum rupta voce;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 20장1)
nec Claudius ultra expectato obvius apud forum praebet se gratantibus, senatumque ingressus decretum postulat quo iustae inter patruos fratrumque filias nuptiae etiam in posterum statuerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장3)
concursumque magna caede et ambiguo eventu, donec Carenem profligatis obviis longius evectum integer a tergo globus circumveniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION