라틴어 문장 검색

ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 7:1)
occidit principes qui cum Fulvio conloquia occulta habuisse comperti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 15:2)
Fabius vigilia prima dato signo iis qui in arce erant quique custodiam portus habebant, ipse circumito portu ab regione urbis in orientem versa occultus consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 241:1)
Ibi in cava valle atque ob id occulta considere militem et cibum capere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 13:1)
id tempus occultis cum Platore, qui a Philippo praepositus urbi erat, conloquiis absumptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 74:2)
ac primo sermones tantum occulti serebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 359:1)
quamquam nondum aperte Africa provincia decreta erat, occultantibus id, credo, patribus, ne praesciscerent Carthaginienses, tamen in spem erecta civitas erat in Africa eo anno bellatum iri finemque bello Punico adesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 187:1)
Masinissa in spelunca occulta cum herbis curaret volnus, duorum equitum latrocinio per dies aliquot vixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 447:1)
tantum moratus quantum satis temporis praegresso visum ad eliciendos hostes, cum Romano equitatu secutus, tegentibus tumulis, qui peropportune circa viae flexus oppositi erant, occultus processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 471:1)
inde dimidia parte militum ad praedandum passim per agros dimissa cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno consedit, ut, si ex castello ab Eleusine in praedantes suos impetus fieret, repente hostes effusos ex improviso adoriretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 288:1)
quos occulere aut retrahere aliquid suspicio fuit, in servilem modum lacerati atque extorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 490:2)
hastatos sequentes procul anfractus viarum vallesque interiectae occulebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 5:2)
cum id effusius hostes et, ut fit ab nimia fiducia, neglegentius etiam facerent, Nicostratus spem nactus necopinantes eos adgrediendi circa finitimas civitates nuntium occultum mittit, quo die et quod ex quaque civitate armati ad Apelaurum - Stymphaliae terrae is locus est - convenirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 167:1)
Boi neglegentius coactum agmen Romano, rum, quia ipsi procul abesse viderentur, improviso aggressuros se rati per occultos saltus secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 459:1)
navigia parva in stationem occultam agri Argivi contraxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 301:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION