라틴어 문장 검색

interfectis iis et multitudine ad contionem vocata, inopiam quaeque ipsi inter se fremere occulti soliti erant conquesti, quamquam tot mala urgerent, negarunt fortunam accusandam esse, quod in ipsorum esset potestate quamdiu ea paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 423:1)
facili linguae commercio, cum utraque castra plena Hispanorum essent, per occulta conloquia paciscitur magna mercede cum Celtiberorum principibus ut copias inde abducant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 481:1)
et, ut quisque evaserat, protinus ad castra altera fugiunt, ubi ab cohorte et equitibus ex occulto procurrentibus circumventi caesique ad unum omnes sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 580:1)
in valle occulta post Tifata, montem imminentem Capuae, consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 60:1)
haec non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 493:1)
Dasius Hannibali amicus, Blattius quantum ex tuto poterat rem Romanam fovebat et per occultos nuntios spem proditionis fecerat Marcello;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 526:2)
neque ille indignitatem iniuriae tulit confestimque ad Laevinum occultos nuntios misit de tradendo Agrigento.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 566:2)
ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 7:1)
occidit principes qui cum Fulvio conloquia occulta habuisse comperti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 15:2)
Capuae interim Flaccus dum bonis principum vendendis, agro qui publicatus erat locando - locavit autem omnem frumento - tempus terit, ne deesset materia in Campanos saeviendi, novum in occulto gliscens per indicium protractum est facinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 31:1)
quae cum haud vana cogitatio visa esset, pro perfuga iussus Tarentum transire, ac per sororem praefecto conciliatus, primo occulte temptando animum, dein satis explorata levitate blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem custodiae loci cui praepositus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 239:1)
Fabius vigilia prima dato signo iis qui in arce erant quique custodiam portus habebant, ipse circumito portu ab regione urbis in orientem versa occultus consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 241:1)
ibi sub tumulo Peteliae tria milia equitum, duo peditum in occulto locata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 394:2)
Ibi in cava valle atque ob id occulta considere militem et cibum capere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 13:1)
id tempus occultis cum Platore, qui a Philippo praepositus urbi erat, conloquiis absumptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION