라틴어 문장 검색

paulo enim afuit, quin filia caperetur Constanti, cibum sumens in publica villa, quam appellant , cum duceretur Gratiano nuptura, ni favore propitii numinis, praesens Messalla, provinciae rector, iudiciali carpento impositam, ad Sirmium vicensimo sexto lapide disparatam, cursu reduxisset effuso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 7:2)
Nec minus apud Romanos, Rutilii et Galbae et Scauri vita moribus frugalitateque spectati, et postea per varias aevi sequentis aetates, censorii et consulares multi et triumphales, Crassi et Antonii et cum Philippis Scaevolae aliique numerosi, post exercitus prosperrime ductos, post victorias et tropaea, civilibus stipendiorum officiis floruerunt, laureasque fori speciosis certaminibus occupantes, summis gloriae honoribus fruebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 6:1)
Progressus ergo coacto gradu in quantum res tulit, iugulataque aetate promiscua, quam etiam tum palantem subitus occupavit excursus, et tectis combustis, redit cum incolumibus cunctis, quos duxerat secum, itidemque apud Acincum moratus, autumno praecipiti, per tractus conglaciari frigoribus assuetos, commoda quaerebat hiberna, nullaque sedes idonea reperiri praeter Savariam poterat, quamvis eo invalidam tempore, assiduisque malis afflictam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 14:1)
Hocque concinenti omnium sententia confirmato, Cerealis avunculus eius ocius missus, eundem puerum lecticae impositum, duxit in castra sextoque die post parentis obitum imperator legitime declaratus, Augustus nuncupatur more sollemni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 10장 5:1)
Ita turbido instantium studio orbis Romani pernicies ducebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 6:1)
Cum traducti barbari victus inopia vexarentur, turpe commercium duces invisissimi cogitarunt, et quantos undique insatiabilitas colligere potuit canes, pro singulis dederunt mancipiis, inter quae et filii ducti sunt optimatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 11:1)
Hoc gestorum textu circumlato nuntiis densis, Sueridus et Colias (Gothorum optimates) cum populis suis longe ante suscepti, et curare apud Hadrianopolim hiberna dispositi, salutem suam ducentes antiquissimam omnium, otiosis animis accidentia cuncta contuebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 1:1)
Senes denique multi, ad satietatem vixisse clamantes, post amissas opes cum speciosis feminis, manibus post terga contortis, defletisque gentilium favillis aedium ducebantur extorres.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 8:1)
Qui cum ad loca venissent, ubi particulatim perque furta magis et latrocinia minui deberet hostilis, ad id quod erat perniciosum intempestive conversi, legiones ab Armenia ductas opposuere vesanum adhuc spirantibus barbaris, opere quidem Martio saepe recte compertas, sed impares plebi immensae, quae celsorum iuga montium occuparat et campos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 2:1)
Post quae adulta virginitas, castitasque nuptarum, ore abiecto, flens ultima ducebatur, mox profanandum pudorem optans morte (licet cruciabili) praevenire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 8:1)
Repedando enim congregatusque in cuneos sensim progrediens, Gothorum optimatem Farnobium cum vastatoriis globis vagantem licentius occupavit, ducentemque Taifalos, nuper in societatem adhibitos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 3:1)
conversus illuc cum exercitu imperator, eadem qua antea fortitudine, semitas ducentes ad ardua quaeritabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 16:2)
Ut enim ille, quia perimere iaculis plurimas feras spectante consueverat populo, et centum leones in amphitheatrali circulo simul emissos, telorum vario genere, nullo geminato vulnere, contruncavit, ultra hominem , ita hic quoque, intra saepta quae appellant vivaria, sagittarum pulsibus crebris dentatas conficiens bestias, incidentia multa parvi ducebat et seria:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 19:1)
ducebatque multiplices copias, nec contemnendas nec segnes, quippe etiam veteranos eisdem iunxerat plurimos, inter quos et honoratiores alii et Traianus recinctus est, paulo ante magister armorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 1:2)
Triduoque proximo, cum barbari gradu incederent leni et metuentes eruptionem per devia, quindecim milibus passuum a civitate discreti, stationem peterent Nicen, incertum quo errore procursatoribus omnem illam multitudinis partem, quam viderant, in numero decem milium esse firmantibus, imperator procaci quodam calore perculsus eisdem occurrere festinabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION