라틴어 문장 검색

Ante tamen, quam summa dies spectacula sistat, ensifer Orion aequore mersus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권265)
terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor Trinacris, a positu nomen adepta loci, grata domus Cereri, multas ea possidet urbes, in quibus est culto fertilis Henna solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권288)
liquerat Ortygien Megareaque Pantagienque, quaque Symaetheas accipit aequor aquas, antraque Cyclopum positis exusta caminis, quique locus curvae nomina falcis habet, Himeraque et Didymen Acragantaque Tauromenumque sacrarumque Melan pascua laeta boum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권326)
"post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo, inque novas species omne recessit opus, pondere terra suo subsedit et aequora traxit, at caelum levitas in loca summa tulit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권7)
"par erat omnis honos, saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, ausus de media plebe sedere deus, nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1 et Themis extremo saepe recepta loco est, donec Honor placidoque decens Reverentia voltu corpora legitimis inposuere toris."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권10)
"duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn, qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis, hinc sata Pleione cum caelifero Atlante iungitur, ut fama est, Pleiadasque parit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권44)
pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse Tethyos has neptes Oceanique senis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권89)
hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권91)
"ibat, ut Oceano quereretur facta mariti;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권127)
Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater carpebant socias Mercuriusque vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권296)
quid solito citius liquido iubar aequore tollit candida, Lucifero praeveniente, dies?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권346)
saepe puellares subduxit ab aequore plantas et metuit tactus assilientis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권383)
Ipsaque tu Tellus , ipsum cum fluctibus aequor , Ipse meas aether accipe summe preces;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:3)
Utque ferox periit et fulmine et aequore raptor, Sic te mersuras adiuvet ignis aquas . Mens quoque sic furiis vecors agitetur , ut illi, Unum qui toto corpore vulnus habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 16:2)
Quique trabes pressas in humum mittebat in auras, Aequoris aspiciens huius et huius aquas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 19:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION