라틴어 문장 검색

quanquam enim stetisse ipsum in fastigio eloquentiae fateor, ac vix, quid adiici potuerit, , fortasse inventurus, quod adhuc abscisurum putem fuisse (nam fere sic docti iudicaverunt, plurimum in eo virtutum, nonnihil fuisse vitiorum, et se ipse multa ex illa iuvenili abundantia coercuisse testatur), tamen, quando nec sapientis sibi nomen, minime sui contemptor, asseruit et melius dicere, certe data longiore vita et tempore ad componendum securiore, potuisset, non maligne crediderim defuisse ei summam illam, ad quam nemo propius accessit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 26:1)
atqui simillimus huic sit advocatus, si plura, quae ad vincendum valent, aliis reliquerit, cum praesertim hoc, quod est maxime necessarium, nec tam sit , quam procul intuentibus fortasse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 90:1)
et si quid numeris exierit aptius (fortasse non possit, sed tamen si quid exierit) non erit Atticum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 192:2)
Saepe maiores vostrum, miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati sunt ac novissume memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 33장4)
Interrogabis fortasse, quid ego faciam, qui tibi ista praecipio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 4:1)
Aliquis fortasse, unus aut alter incidet, et hic ipse formandus tibi erit instituendusque ad intellectum tui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 9:4)
Illud tibi praecipio, ne sis miser ante tempus, cum illa, quae velut imminentia expavisti, fortasse numquam ventura sint, certe non venerint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 4:5)
" Fortasse non veniet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 14:6)
Fortasse pro me venit, et mors ista vitam honestabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 14:10)
Et summam quidem rei pervides, quantum philosophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis, necdum scis, quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum et in maximis, ut Ciceronis utar verbo, opituletur et in minima descendat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 2:2)
Preme ergo quod coepisti, et fortasse perduceris aut ad summum aut eo, quod summum nondum esse solus intellegas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 6:4)
moveat ille mihi risum, ego fortasse illi lacrimas movebo, aut si ridere perseverabit, gaudebo tamquam in malis, quod illi genus insaniae hilare contigerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 7:3)
Fortasse autem et desinent, si intermittendi consuetudinem fecerint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 8:4)
Nam ille alter fortasse tamquam phoenix semel anno quingentesimo nascitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 1:4)
Et si sciret, quid esset vir bonus, nondum esse se crederet, fortasse etiam fieri posse desperaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION