라틴어 문장 검색

Omnia derassa ante si capillis conteguntur, per medium oportet incidi:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장18)
Oportet conpresso digitis duobus oculo atque ita cute intenta scalpello transversam lineam incidere, suspensa leviter manu, ne vesica ipsa vulneretur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장4)
Quidam aiunt acu transui iuxta pilos in exteriorem partem palpebrae oportere eamque transmitti duplicem capillum muliebrem ducentem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장112)
siquidem oportet contecto oculo mediam palpebrae cutem, sive ea superior sive inferior est, adprehendere digitis ac sic levare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장122)
quod primum discrimen est nosse oportet, ut alteris succurratur, alteris manus non iniciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장232)
ideoque pluribus etiam opitulari licet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장249)
Quod si magnum id foramen est, sicut solet esse in iis, qui maiora pondera auribus gesserunt, incidere quod superest ad extremum oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장13)
Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resolvere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 10장3)
Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admoveri, ut attingat leviter, non insidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장3)
Protinus autem ubi plus sanguinis profluit, scire licet, aliquid ex osse fractum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장17)
Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub levi tunica sint, oportet digito circumradere et evellere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장34)
Neque enim ullum periculum est, ne plus minusve praecidatur, cum liceat tantum infra volsellam relinquere, quantum inutile esse manifestum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장44)
At cum infra incidi oportet, resupinato homine subicienda sub scroto sinistra manus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장33)
Ubicumque autem repertum est malum, ministrum ab inferiore parte exprimere moderate scrotum oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장41)
At in eo, quem scalpello curari oportebit, simul atque ad mediam tunicam vulnus in inguine factum pervenerit, duobus hamulis ea iuxta ipsas oras adprehendi debebit, cum deductis omnibus membranulis medicus eam liberet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION