라틴어 문장 검색

Aluus cita utique uitanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 14:3)
quod admodum superuacuum est, et quia ne lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique reuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 2:3)
Vbi concidit aliquis, si nulla neruorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 2:4)
si accessit, non utique mittendus est, nisi alia quoque hortantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 2:5)
cum quibus fugere oportet solem, balneum, ignem omniaque calfacientia;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 3:6)
Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et uinum bibere Graecum salsum, ut resolutio uentris maneat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 4:1)
cibo quolibet utendum, dum concoctioni utique studeatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 9:6)
Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem hac ratione discutit, utique si ex uino uel cruditate origo est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 5:6)
At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina uel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 7:1)
Ergo etiam ubi causa incognita est, uidere oportet, refrigerantia magis an calfacientia leniant, et is uti, quae experimentum adprobarit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 7:7)
At si lingua resoluta est, quod interdum per se, interdum ex morbo aliquo fit, sic ut sermo hominis non explicetur, oportet gargarizare ex aqua, in qua uel thymum uel hysopum uel nepeta decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 4장 1:1)
- Eadem omnia ratione curantur idque conuenit * * * Sed Asclepiades utique emittendum sanguinem credidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 2:2)
quod quidam utique uitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret, isque esset in sanguine.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 2:3)
neque enim natura sanguinis est, ut utique caleat, sed ex is, quae in homine sunt, hic celerrime uel calescit uel refrigescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 2:5)
Vtique autem recte datur castoreum, et cum hoc piper uel laser;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION