라틴어 문장 검색

per eosdem dies principes Aetolorum tres et quadraginta, inter quos Damocritus et frater eius erant, ab duabus cohortibus missis a M'. Acilio Romam deducti et in Lautumias coniecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 33:1)
ultra eos equitum minus tria milia opposuit, ex quibus Eumenis octingenti, reliquus omnis Romanus equitatus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 444:2)
ad latus dextrum phalangitarum mille et quingentos Gallograecorum pedites opposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 454:1)
ibi simul perturbati ordines et impeditus intercursu suorum usus praelongarum hastarum - sarisas Macedones vocant - intulere signa Romanae legiones et pila in perturbatos coniecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 481:1)
in multitudinem compulsam in castra vis ingens missilium telorum coniciebatur, et vulnerari multos clamor permixtus mulierum atque puerorum ploratibus significabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 280:1)
in eos qui portas stationibus suis clauserant, legionum antesignani pila coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 280:2)
velut nubes levium telorum coniecta obruit aciem Gallorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 329:1)
priusquam alio de integro foedere obligarentur, noxios puniendos esse, accensa his vocibus multitudo ad vocem unius, qui ut ferirent inclamavit, saxa coniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 403:1)
plures necati quam in vincula coniecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 194:1)
itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos coniectos, ut non in civitatibus suis, non in communibus gentis conciliis quisquam hiscere audeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 280:1)
in carcerem omnes a P. Cornelio coniecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 504:2)
postquam dicendi finem Perseus fecit, coniecti eorum qui aderant oculi in Demetrium sunt, velut confestim responsurus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 136:1)
gubernatores nautaeque conquisiti, qui in praedatoriis fuissent navibus, atque omnes in custodiam coniecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 334:1)
lectis rerum summis cum animadvertisset pleraque dissolvendarum religionum esse, L. Petilio dixit sese libros eos in ignem coniecturum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 349:1)
post maceriam se abdiderunt gradibus adstructis, ut ex ea velut e muro tela in praetereuntem conicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 162:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION