라틴어 문장 검색

Quod non miraberis, si primam eius originem aspexeris.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 33:1)
L. Sulla filium amisit, nec ea res aut malitiam eius et acerrimam virtutem in hostes civesque contudit aut effecit, ut cognomen illud usurpasse falso videretur, quod amisso filio adsumpsit nec odia hominum veritus, quorum malo illae nimis secundae res constabant, nec invidiam deorum, quorum illud crimen erat, Sulla tam felix.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 70:1)
Ante quam obdurescerent et altius terrena conciperent liberati leviores ad originem suam revolant et facilius quicquid est illud obsoleti inlitique eluunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 138:3)
Megaram Demetrius ceperat, cui cognomen Poliorcetes fuit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 24:1)
Origo huius mali ab ira est, quae ubi frequenti exercitatione et satietate in oblivionem clementiae venit et omne foedus humanum eiecit animo, novissime in crudelitatem transit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 26:2)
Non aliud Scaeuolae Mucio cognomen dedit et capto contra Porsennam regem libertatem reliquid, quam uilitas sui.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.23)
ex hac fortuna origo Romanae gentis apparuit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.22)
Omnia grandia si quando inueniret probanti inpositum est cognomen uel;
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 17:4)
ponat iste suos inter sidera patres et originem caelo trahat, agnoscat suum uatem deus;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 1:8)
animus uero diuina origine haustus, cui nec senectus ulla nec mors, onerosi corporis uinculis exsolutus ad sedes suas et cognata sidera recurret.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 6:2)
nunc mihi, si qua tenes, ab origine dicere prima incipe:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 64)
Curtius expletis statuit monumenta lacunis, admisso Decius proelia rupit equo, Coclitis abscissos testatur semita pontes, est cui cognomen corvus habere dedit:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1129)
sacra diesque canam et cognomina prisca locorum:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 138)
a duce Tarpeia mons est cognomen adeptus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 459)
"sint alii per quos se postuma iactet origo, et priscum titulis numeret genus alter:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 73)

SEARCH

MENU NAVIGATION