라틴어 문장 검색

Id non ex toto ita se habere usus ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장19)
Protinus autem ut alba et intenta se ostendit, tum scalpelli manubriolo deducenda a cute et carne est, eiciendaque cum eo, quod intus tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장21)
Si pus se ostendit, scalpello dividi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장17)
Experiri tamen oportet, quia bene res saepius cedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장70)
sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, cervix ante modice deliganda est, tenuibusque ferramentis et retussis venae adurendae, donec in oculis pituitae cursus conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장262)
Sed abunde est iubere spiritum continere, ut tumor quantus maximus esse potest, se ostendat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장41)
Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte rupta membrana sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장8)
Ac si cui paulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda vinctura est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장2)
Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus victu corpus praeparandum est, ut modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos adsumat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장21)
Exque eadem radice in pueris novus dens subit, qui multo saepius priorem expellit, inter tamen supra infrave eum se ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장52)
aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장6)
Sive autem nigrities, quam terebra detexit, sive caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere supervacuus est, quia latius pateat necesse est, quod tam alte processit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장32)
sed multo melius est ante emplastra experiri, quae calvariae causa conponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장41)
Si nusquam caput se ostendet, ubi maxime pus subsit, sic intellegimus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장32)
Saepe uero etiam noua incidere genera morborum, in quibus nihil adhuc usus ostenderit et ideo necessarium sit animaduertere, unde ea coeperint;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION