라틴어 문장 검색

Prima salutantes atque altera conterit hora, Exercet raucos tertia causidicos, In quintam varios extendit Roma labores, Sexta quies lassis, septima finis erit, Sufficit in nonam nitidis octava palaestris, Imperat extructos frangere nona toros:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, VIII1)
Hinc septem dominos videre montis Et totam licet aestimare Romam, Albanos quoque Tusculosque colles Et quodcumque iacet sub urbe frigus, Fidenas veteres brevesque Rubras, Et quod virgineo cruore gaudet Annae pomiferum nemus Perennae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV4)
Qualiter Assyrios renovant incendia nidos, Una decem quotiens saecula vixit avis, Taliter exuta est veterem nova Roma senectam Et sumpsit vultus praesidis ipsa sui.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VII1)
Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone, Et sua riserunt saecula Maeoniden, Rara coronato plausere theatra Menandro, Norat Nasonem sola Corinna suum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, X4)
Seria cum possim, quod delectantia malo Scribere, tu causa es, lector amice, mihi, Qui legis et tota cantas mea carmina Roma:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVI1)
Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIX4)
Plus debet tibi Roma, quod pudica est.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, IV2)
Libertus Melioris ille notus, Tota qui cecidit dolente Roma, Cari deliciae breves patroni, Hoc sub marmore Glaucias humatus Iuncto Flaminiae iacet sepulchro:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVIII1)
Laudat, amat, cantat nostros mea Roma libellos, Meque sinus omnes, me manus omnis habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LX1)
Invidet hosti Roma suo, veniat laurea multa licet:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, V2)
Rursus, io, magnos clamat tibi Roma triumphos Invictusque tua, Caesar, in urbe sonas.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VI5)
Nunc Roma est, nuper magna taberna fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXI5)
Bruma est et riget horridus December, Audes tu tamen osculo nivali Omnes obvius hinc et hinc tenere Et totam, Line, basiare Romam.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV1)
Conditus hic ego sum, Bassi dolor, Urbicus infans, Cui genus et nomen maxima Roma dedit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVI1)
Sic placidum videas semper, Crispine, Tonantem, Nec te Roma minus, quam tua Memphis amet:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIX1)

SEARCH

MENU NAVIGATION