라틴어 문장 검색

M. vero Scaurus, quem non longe ruri apud se esse audio, vir regendae rei publicae scientissimus, si audierit hanc auctoritatem gravitatis et consili sui vindicari a te, Crasse, quod eam oratoris propriam esse dicas, iam, credo, huc veniat et hanc loquacitatem nostram vultu ipso aspectuque conterreat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 214:3)
Nam quod dicis senectutem a solitudine vindicari iuris civilis scientia, fortasse etiam pecuniae magnitudine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 254:1)
vel me hercule etiam ut laudem eorum iam prope senescentem, quantum ego possem, ab oblivione hominum atque a silentio vindicarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 7:3)
me tamen ista oscitans sapientia, simul atque ad eam confugero, in libertatem vindicabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 145:2)
parcebat enim adversari dignitati, in quo ipse conservabat suam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:3)
parcendum autem maxime est caritati hominum, ne temere in eos dicas, qui diliguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:5)
aut factum vel coniunctione vel novitate, in quo item est auribus consuetudinique parcendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 170:3)
cui soli vere liceat omnia non Quiritium, sed sapientium iure pro suis vindicare, nec civili nexo, sed communi lege naturae, quae vetat ullam rem esse cuiusquam nisi eius, qui tractare et uti sciat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 44:2)
Itaque et a regum et a patrum dominatione solere in libertatem rem populi vindicari, non ex liberis populis reges requiri aut potestatem atque opes optimatium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 81:3)
iustitia autem praecipit parcere omnibus, consulere generi hominum, suum cuique reddere, sacra, publica, aliena non tangere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 31:5)
Sed his poenis quas etiam stultissimi sentiunt, egestate, exilio, vinculis, verberibus, elabuntur saepe privati oblata mortis celeritate, civitatibus autem mors ipsa poena est, quae videtur a poena singulos vindicare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 46:1)
cui pepercit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 24:4)
ignoscetis autem, nam et studio rerum rusticarum provectus sum, et senectus est natura loquacior, ne ab omnibus eam vitiis videar vindicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 71:2)
vereor enim ne dum defendam meos non parcam tuis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 6:2)
sed tamen satis fiet a nobis neque parcetur labori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 14 4:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION