라틴어 문장 검색

Cato in Sicilia naves longas veteres reficiebat, novas civitatibus imperabat.
(카이사르, 내란기, 1권 30:10)
Pompeio, qui omnibus rebus imparatissimis non necessarium bellum suscepisset et ab se reliquisque in senatu interrogatus omnia sibi esse ad bellum apta ac parata confirmavisset.
(카이사르, 내란기, 1권 30:14)
Dum haec parat atque administrat, C.
(카이사르, 내란기, 1권 37:1)
His rebus constitutis equites auxiliaque toti Lusitaniae a Petreio, Celtiberiae, Cantabris barbarisque omnibus, qui ad Oceanum pertinent, ab Afranio imperantur.
(카이사르, 내란기, 1권 38:3)
Caesar eis civitatibus, quae ad eius amicitiam accesserant, quod minor erat frumenti copia, pecus imperabat;
(카이사르, 내란기, 1권 52:5)
Cum in his angustiis res esset, atque omnes viae ab Afranianis militibus equitibusque obsiderentur, nec pontes perfici possent, imperat militibus Caesar, ut naves faciant, cuius generis eum superioribus annis usus Britanniae docuerat.
(카이사르, 내란기, 1권 54:1)
Hi manus ferreas atque harpagones paraverant magnoque numero pilorum, tragularum reliquorumque telorum se instruxerant.
(카이사르, 내란기, 1권 57:3)
Ad eum locum fluminis navibus iunctis pontem imperant fieri legionesque duas flumen Sicorim traducunt, castraque muniunt vallo pedum XII.
(카이사르, 내란기, 1권 61:9)
paratos esse sese, posse et audere ea transire flumen, qua traductus esset equitatus.
(카이사르, 내란기, 1권 64:4)
Frumenti copiam legionarii nonnullam habebant, quod dierum XXII ab Ilerda frumentum iussi erant efferre, cetrati auxiliaresque nullam, quorum erant et facultates ad parandum exiguae et corpora insueta ad onera portanda.
(카이사르, 내란기, 1권 78:2)
Postero die munitiones institutas Caesar parat perficere;
(카이사르, 내란기, 1권 83:11)
Neque enim sex legiones alia de causa missas in Hispaniam septimamque ibi conscriptam neque tot tantasque classes paratas neque submissos duces rei militaris peritos.
(카이사르, 내란기, 1권 85:14)
Omnia haec iam pridem contra se parari;
(카이사르, 내란기, 1권 85:16)
Sed ut superioris temporis contentionem nostri omnem remiserant, ita proximi diei casu admoniti omnia ad defensionem paraverant.
(카이사르, 내란기, 2권 14:11)
Naves longas X Gaditanis ut facerent imperavit, complures praeterea [in] Hispali faciendas curavit.
(카이사르, 내란기, 2권 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION