라틴어 문장 검색

Postuma, inquit, proles non eum significat qui patre mortuo, sed qui postremo loco natus est, sicuti Silvius, qui Aenea iam sene tardo seroque partu est editus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 6:2)
Filia hominis pauperis in pervigilio vitiata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 17:1)
ET medici et philosophi inlustres de tempore humani partus quaesiverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 2:1)
tum illa, quam compresserat, Decumo post mense exacto hic peperit filiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 3:1)
Nam mense nonnumquam octavo editum esse partum in libro quarto decimo Rerum Divinarum scriptum reliquit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 6:1)
Praeterea ego de partu humano, praeterquam scripta in libris legi, hoc quoque usu venisse Romae comperi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 12:1)
sed divum Hadrianum, causa cognita, decrevisse in quoque mense partum edi posse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 12:3)
Memini ego Romae accurate hoc atque sollicite quaesitum, negotio non rei tunc parvae postulante, an octavo mense infans ex utero vivus editus et statim mortuus ius trium liberorum supplevisset, cum abortio quibusdam, non partus, videretur mensis octavi intempestivitas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 21:1)
Sed quoniam de Homerico annuo partu ac de undecimo mense diximus quae cognoveramus, visum est non praetereundum quod in Plinii Secundi libro septimo Naturalis Historiae legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 22:1)
Masurius auctor est, L. Papirium praetorem, secundo herede lege agente, possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus tulisse diceret, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum ei videretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 23:2)
sed, postquam filiam Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 6:3)
Lepide igitur agitari potest, utrum videri continentiorem par sit, Publiumne Africanum superiorem, qui, Carthagine ampla civitate in Hispania expugnata, virginem tempestivam, forma egregia, nobilis viri Hispani filiam captam perductamque ad se patri inviolatam reddidit, an regem Alexandrum, qui Darii regis uxorem eandemque eiusdem sororem, proelio magno captain, quam esse audiebat exuperanti forma, videre noluit perducique ad sese prohibuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VIII 4:1)
ARISTOTELES philosophus memoriae tradidit, mulierem in Aegypto uno partu quinque pueros enixam, eumque esse finem dixit multiiugae hominum partionis neque plures umquam simul genitos compertum, hunc autem numerum ait esse rarissimum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, II 2:1)
Multam dictam esse ab aedilibus plebei Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 1:1)
Appi namque illius Caeci filia, a ludis quos spectaverat exiens, turba undique confluentis fluctuantisque populi iactata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION