라틴어 문장 검색

ducunt sternuntque abiguntque feruntque immodici, minor ille fragor, quo bella gerebant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권34)
tantus uterque color, credi nec degener illo de grege, Castaliae stupuit qui sibila cannae laetus et audito contempsit Apolline pasci.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권126)
hoc primis Triviae pascebat ab annis munus et, Ogygio victor cum Marte redisset, nequiquam patriis audax promiserat aris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권231)
"servate animos avidumque furorem sanguinis adversi, tuque o, quem propter avita iugera, dilectas cui desolavimus urbes, ne, precor, ante aciem ius tantum casibus esse fraternisque sinas - abigant hoc numina!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권351)
"i, medium rapido Borean inlabere saltu Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem nubibus hibernis et nostro pascitur imbri, atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors, quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque insatiatus habet caraeque in sanguine gentis luxuriat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권2)
manus obvia pascit, exceptantque cibos fusoque horrenda supinant ora mero, vaga rure quies;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권282)
Tunc primum ad coetus sociaeque ad foedera mensae semper inaspectum diraque in sede latentem Oedipoden exisse ferunt vultuque sereno canitiem nigram squalore et sordida fusis ora comis laxasse manu sociumque benignos adfatus et abacta prius solacia passum, quin hausisse dapes insiccatumque cruorem deiecisse genis, cunctos auditque refertque, qui Ditem et Furias tantum et si quando regentem Antigonen maestis solitus pulsare querellis, causa latet, non hunc Tyrii fors prospera belli, tantum bella iuvant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권117)
inde epulae dulces ignotaque gaudia vultu, qualis post longae Phineus ieiunia poenae, nil stridere domi volucres ut sensit abactas - necdum tota fides - hilaris mensasque torosque nec turbata feris tractavit pocula pinnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권120)
tunc flavum Hypanin flavumque Politen - ille genas Phoebo, crinem hic pascebat Iaccho:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권208)
At pater arcano residens Ismenos in antro, unde aurae nubesque bibunt atque imbrifer arcus pascitur et Tyrios melior venit annus in agros, ut lamenta procul, quamquam obstrepit ipse, novos-que accepit natae gemitus, levat aspera musco colla gravemque gelu crinem, ceciditque soluta pinus adulta manu dimissaque volvitur urna.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권190)
Otia vestibulo pressisque Silentia pinnis muta sedent abiguntque truces a culmine ventos et ramos errare vetant et murmura demunt alitibus, non hic pelagi, licet omnia clament litora, non ullus caeli fragor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권38)
ubi enim, quibus ubera pascat aut quos ingenti premat exspectata rapina?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권375)
"in hunc odiis et regni viribus exis, hunc abigis tectis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권401)
iam lacrimis exempta dies, nec serus abegit vesper:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권16)
Crudelis lacrimis pascitur, non frangitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 114)

SEARCH

MENU NAVIGATION