라틴어 문장 검색

hoc primis Triviae pascebat ab annis munus et, Ogygio victor cum Marte redisset, nequiquam patriis audax promiserat aris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권231)
"i, medium rapido Borean inlabere saltu Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem nubibus hibernis et nostro pascitur imbri, atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors, quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque insatiatus habet caraeque in sanguine gentis luxuriat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권2)
manus obvia pascit, exceptantque cibos fusoque horrenda supinant ora mero, vaga rure quies;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권282)
tunc flavum Hypanin flavumque Politen - ille genas Phoebo, crinem hic pascebat Iaccho:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권208)
At pater arcano residens Ismenos in antro, unde aurae nubesque bibunt atque imbrifer arcus pascitur et Tyrios melior venit annus in agros, ut lamenta procul, quamquam obstrepit ipse, novos-que accepit natae gemitus, levat aspera musco colla gravemque gelu crinem, ceciditque soluta pinus adulta manu dimissaque volvitur urna.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권190)
ubi enim, quibus ubera pascat aut quos ingenti premat exspectata rapina?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권375)
Crudelis lacrimis pascitur, non frangitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 114)
Hic Apollinem Admeto regi pascendis pecoribus addicit, ille Neptuni structorias operas Laomedonti locat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 4:1)
Certe fidem sanctis vocibus pascimus, spem erigimus, fiduciam figimus, disciplinam praeceptorum nihilominus inculcationibus densamus;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 3:2)
Denique cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt et annus in cura est, vos quidem cotidie pasti statimque pransuri, balneis et cauponiis et lupanaribus operantibus, aquilicia Iovi immolatis, nudipedalia populo denuntiatis, caelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laquearibus exspectatis, aversi ab ipso et deo et caelo:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 14:1)
De vestris semper aestuat carcer, de vestris semper metalla suspirant, de vestris semper bestiae saginantur, de vestris semper munerarii noxiorum greges pascunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 2:5)
Aut hunc fruge sua aequorei pauere Britanni, Aut hic Campano gramine corda tumet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.9)
Quo tempore reuerentissimus antistes Aidan in insula Farne, quae duobus ferme milibus passuum ab urbe procul abest, morabatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVI. 1:1)
IPSO etiam anno, quo finem uitae accepit rex Ecgfrid, episcopum, ut diximus, fecerat ordinari Lindisfarnensium ecclesiae uirum sanctum et uenerabilem Cudberctum, qui in insula permodica, quae appellatur Farne, et ab eadem ecclesia nouem ferme milibus passuum in Oceano procul abest, uitam solitariam per annos plures in magna corporis et mentis continentia duxerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII].3)
Obiit autem pater reuerentissimus in insula Farne, multum deprecatus fratres, ut ibi quoque sepeliretur, ubi non paruo tempore pro domino militaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION