라틴어 문장 검색

filiis ut ternos inermes secum introducerent permisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 82:2)
credis me, pater, inter inermes convivas cenaturum fuisse, ad quem armati comisatum venerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 108:2)
recesserant primum in devios saltus, deinde dimisso exercitu passim in vicos castellaque sua dilapsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 213:2)
rapiendo enim passim villas primum, dein quosdam etiam vicos evastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum voces nequiquam deos sociales nomenque suum implorantes audiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 267:1)
fuga deinde effusa et fugientium passim caedes erat, equitibus dato signo ut conscenderent equos nec effugere quemquam sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 332:2)
qui supererant in omnes passim partes capessunt fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 379:2)
sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam confertos eos hostis circumvenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 389:1)
et cum ferret passim cuncta atque ageret, populique alii voluntate alii metu iugum acciperent, centum tria oppida intra paucos dies in deditionem accepit, praeda potitus ingenti est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 578:2)
postquam stationes invalidas esse pro castris, forum turba inermi frequens inter castra et mare mercantium sine ullo terrestri aut maritimo munimento viderunt, duo simul praesidia, Placentinae cohortis et manipulorum secundae legionis, aggrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 13:1)
id forte temere ab uno exclamatum totis passim personabat castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 17:2)
itaque primo, velut iussi id facere, pauci, armati alii, maior pars inermes, ad mare decurrunt, dein plures, postremo prope omnes, et ipse consul, cum frustra revocare fugientes conatus nec imperio nec auctoritate nec precibus ad extremum valuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 18:1)
secernere inde inermes ab armatis coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 28:1)
Histri magnis copiis cum castra haud procul consulis castris haberent, postquam alterum consulem cum exercitu novo advenisse audierunt, passim in civitates dilapsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 56:1)
ceteros inermes fusosque, ante omnes consulem ipsum, ad mare ac naves fugisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 80:1)
ceteri omisso bello in civitates passim diffugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 111:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION