라틴어 문장 검색

Cucurrit canis et presit serpentem et obviavit supradicto domino.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 7. Tertii sapientis prima historia: Canis 1:5)
Et vadens domum reperit puerum iacentem | et serpentem mortuum iuxta eum, et vidit quod sine causa peremit canem et penituit facti.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 7. Tertii sapientis prima historia: Canis 1:8)
quamvis Ida Parim pastorem dicat amasse atque inter pecudes accubuisse deam, hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum Silenique senes et pater ipse chori;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3222)
Colchis flagrantis adamantina sub iuga tauros egit et armigera proelia sevit humo, custodisque feros clausit serpentis hiatus, iret ut Aesonias aurea lana domos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 115)
si te forte iuvant Helles Athamantidos urbes, nec desiderio, Tulle, movere meo, si tibi olorigeri visendast ora Caystri, et quae serpentis temperat unda vias;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 222)
non ille attulerat crinis in colla solutos aut testudineae carmen inerme lyrae, sed quali aspexit Pelopeum Agamemnona uultu, egessitque auidis Dorica castra rogis, aut qualis flexos soluit Pythona per orbis serpentem, imbelles quem timuere lyrae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 618)
) ieiuni serpentis honos, cum pabula poscit annua et ex ima sibila torquet humo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 83)
magnus Alexander nec non Augustus habentur concepti serpente deo Phoebumque Iovemque divisere sibi:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 55)
"non sic libravit in hostem spicula qui nato serpentis corpore cincto plus timuit cum succurrit, dum iactibus isdem interitum vitamque daret stabilemque teneret corde tremente manum, totamque exiret in artem spe propiore metus, dans inter membra duorum unius mortem, libeat decernere caestu:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 70)
Non hic Herculis excolam labores, cui sus, cerva, leo, Gigas, Amazon, hospes, taurus, Eryx, aves, Lycus, fur, Nessus, Libs, iuga, poma, virgo, serpens, Oete, Thraces equi, boves Hiberae, luctator fluvius, canis triformis portatusque polus polum dederunt.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem18)
parvulus hic gemino cinctus serpente novercae inscius arridet monstris ludumque putando insidias, dum nescit, amat vultuque dolentis exstingui deflet quos ipse interficit angues, praeterea sparsis sunt haec subiecta figuris:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium53)
aspicias illam sibi parva paventem et pro dimisso tantum pallere marito, iamque Iovem in formas mutat quibus ille tenere Mnemosynam, Europam, Semelen, Ledam, Cynosuram serpens, bos, fulmen, cygnus, Dictynna solebat, iamque opus in turrem Danaae pluviamque metalli ibat et hic alio stillabat Iuppiter auro, cum virgo aspiciens vidit Tritonida verso lumine doctisonas spectare libentius artes;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium61)
sed et iudicio vix per hebdomadam duplicem comperendinato capite multatus in insulam coniectus est serpentis Epidauri, ubi usque ad inimicorum dolorem devenustatus et a rebus humanis veluti vomitu fortunae nauseantis exsputus nunc ex vetere senatus consulto Tiberiano triginta dierum vitam post sententiam trahit, uncum et Gemonias et laqueum per horas turbulenti carnificis horrescens.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 12:1)
quo fit, ut se illi voluptuosius turba postponat superiorum, sermonem maximo temperamento cum conloquente dispensat, in quo non patitur ullam aut verecundiam externus aut familiaris iniuriam, aut credulus invidiam aut curiosus repulsam aut suspiciosus nequitiam, aut peritus calumniam aut imperitus infamiam, simplicitatem columbae in ecclesia servat, in foro serpentis astutiam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 4:2)
nam 2 illud, sicuti ego censeo, qui animum tuum membris duco potiorem, non habet aequalitatem, quod statum nostrum supra pecudes veri falsique nescias ratiocinatio animae intellectualis evexit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION