라틴어 문장 검색

Rex cum hoc itinere venire Caesarem comperisset, equitatum omnem expeditosque delectos pedites ad id flumen misit qui transitu Caesarem prohiberent et eminus ex ripis proelium impar inirent:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:2)
Quae res incendit dolore milites equitesque nostros, quod tam diu pari proelio cum Alexandrinis certaretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:4)
Itaque eodem tempore equites Germani dispersi vada fluminis quaerentes partim demissioribus ripis flumen tranarunt, et legionarii magnis arboribus excisis, quae longitudine utramque ripam contingerent, proiectis [eis] repentinoque aggere iniecto flumen transierunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:5)
Re felicissime celerrimeque gesta Caesar magnae victoriae fiducia proximo terrestri itinere Alexandream cum equitibus contendit atque ea parte oppidi victor introiit quae praesidio hostium tenebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 32:1)
Domitius legioni XXXVI duas ab Deiotaro, quas ille disciplina atque armatura nostra compluris annos constitutas habebat, equitesque C, totidemque ab Ariobarzane sumit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 34:8)
Nam XXXVI legio, cum extra fossam in equites regis impetum fecisset, adeo secundum proelium fecit ut moenibus oppidi succederet fossamque transiret aversosque hostis aggrederetur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:3)
Ceciderunt eo proelio splendidi atque inlustres viri non nulli, equites Romani.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:10)
Complentur equitum III milia maximisque ornantur impensis:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:5)
Equitum autem Romanorum dilectum instituit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:7)
Interim Lepidus ex citeriore provincia cum cohortibus legionariis XXXV magnoque numero equitum et reliquorum auxiliorum venit ea mente Uliam, ut sine ullo studio contentiones Cassi Marcellique componeret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:1)
Interfecta multitudine omni suorum aut capta Pharnaces cum paucis equitibus profugit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:7)
Ponto recepto praeda omni regia militibus condonata postero die cum expeditis equitibus ipse proficiscitur, legionem sextam decedere ad praemia atque honores accipiendos in Italiam iubet, auxilia Deiotari domum remittit, duas legiones cum Caelio Viniciano in Ponto relinquit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 77:2)
Caesar enim adventare iam iamque et adesse eius equites falso nuntiabantur.
(카이사르, 내란기, 1권 14:2)
Quod nisi fecerit, se cohortesque amplius XXX magnumque numerum senatorum atque equitum Romanorum in periculum esse venturum.
(카이사르, 내란기, 1권 17:3)
Eo triduo legio VIII ad eum venit cohortesque ex novis Galliae dilectibus XXII equitesque ab rege Norico circiter CCC.
(카이사르, 내란기, 1권 18:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION