라틴어 문장 검색

nam et funebres laudationes pendent frequenter ex aliquo publico officio atque ex senatus consulto magistratibus saepe mandantur, et laudare testem vel contra pertinet ad momentum iudiciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et editi in Competitores, in L. Pisonem, in Clodium et Curionem libri vituperationem continent et tamen in Senatu loco sunt habiti sententiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 190:2)
pendemus ex laude atque hanc laboris nostri ducimus summam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 216:2)
finitionis quoque quaestiones ex causis interim pendent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 130:1)
lis omnis ex eo, quod Alexander ea Thessalis donasse dicitur, pendet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 206:1)
sed, cum sit posita in sola inventione neque habere dispositionem possit nec elocutionis ornamenta magnopere desideret aut circa memoriam et pronuntiationem laboret, prius quam secundam quinque partium, hanc quae tota ex prima pendet tractaturus non alieno loco videor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 222:2)
iudicium pendet ex lege abdicationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 21:2)
verum hoc quoque genus litis ex praeterito pendet, an hic sit ex natus Clusinius Figulus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 76:3)
diversum est genus, cum controversia consistit nomine, quod pendet ex scripto, nec versatur iudiciis nisi propter verba quae litem faciunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 135:1)
illa quoque, quae ex numero ducitur, pendet ex iure, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, et, cum duo fures pecuniam abstulerint, separatim quadruplum quisque an duplum debeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 208:1)
sed hic quoque factum aestimatur et, tamen ius ipsum pendet ex qualitate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 208:2)
cum ex praescriptione lis pendet, de ipsa re quaeri non est necesse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 212:1)
scripti et voluntatis frequentissima inter consultos quaestio est, et pars magna controversi iuris hinc pendet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 217:1)
qua in causa praeponendae prooemiis quaestiones, qua praeparatione praemuniendae, quid iudicis animus accipere possit statim dictum, quo paulatim deducendus, singulis an universis opponenda refutatio, reservandi perorationi an per totam actionem diffundendi adfectus, de iure prius an de aequitate dicendum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 276:1)
quem neque terra recipit nec mare, pendeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 205:3)
quod totum pendet ex finitione, ideoque an figura sit dubito.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 219:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION