라틴어 문장 검색

Philosophi denique ipsius, qui de sua vi ac sapientia unus omnia paene profitetur, est tamen quaedam descriptio, ut is, qui studeat omnium rerum divinarum atque humanarum vim naturam causasque nosse et omnem bene vivendi rationem tenere et persequi, nomine hoc appelletur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 212:4)
sed me hercule non ita multum spati mihi habere videntur, si modo ea facere et persequi volent, quae a te, Crasse, praecepta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 256:2)
verborum autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum lenitate quadam aequabiliter profluens sine hac iudiciali asperitate et sine sententiarum forensibus aculeis persequendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 64:1)
Ergo hoc sit primum in praeceptis meis, ut demonstremus, quem imitetur [atque ita, ut, quae maxime excellent in eo, quem imitabitur, ea diligentissime persequatur];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 90:1)
deinde, quem probarit, in eo, quae maxime excellent, ea diligentissime persequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 92:2)
Quae si volemus usque ad hoc tempus persequi, intellegemus, ut hodie etiam Alabandensem illum Meneclem et eius fratrem Hieroclem, quos ego audivi, tota imitetur Asia, sic semper fuisse aliquem, cuius se similis plerique esse vellent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 95:4)
Hanc igitur similitudinem qui imitatione adsequi volet, cum exercitationibus crebris atque magnis tum scribendo maxime persequatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 96:1)
ubi eum locum omnem cogitatione saepseris, si modo usum rerum percallueris, nihil te effugiet atque omne, quod erit in re, occurret atque incidet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 147:1)
Hic igitur locis in mente et cogitatione defixis et in omni re ad dicendum posita excitatis, nihil erit quod oratorem effugere possit non modo in forensibus disceptationibus, sed omnino in ullo genere dicendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 175:2)
si quid persequare acrius, ut invitus et coactus facere videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:6)
Ego enim cum ad causam sum adgressus atque omnia cogitando, quoad facere potui, persecutus, cum et argumenta causae et eos locos, quibus animi iudicum conciliantur, et illos, quibus permoventur, vidi atque cognovi, tum constituo quid habeat causa quaeque boni, quid mali;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 291:3)
ac si quando erit narrandum, nec illa, quae suspicionem et crimen efficient contraque nos erunt, acriter persequemur et, quicquid potuerit, detrahemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 330:3)
sunt enim certa vitia, quae nemo est quin effugere cupiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 41:4)
quod eo saepius testificor, ut auctoribus laudandis ineptiarum crimen effugiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 187:2)
'At enim vereor,' inquit Crassus 'ne haec aut difficiliora istis ad persequendum esse videantur aut, quia non traduntur in vulgari ista disciplina, nos ea maiora ac difficiliora videri velle vide- amur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 188:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION