라틴어 문장 검색

postremo imperavi egomet mihi omnia assentari, ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere omnino levitatis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 118:4)
haec enim etiam in fabulis stultissima persona est improvidorum et credulorum senum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 126:1)
itaque ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens et controversia natura, artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse - nam antea neminem solitum via nec arte, sed accurate tamen et descripte plerosque dicere - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 2:1)
Est enim inter scriptores de numero annorum controversia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 1:2)
atque etiam L. Paullus Africani pater personam principis civis facile dicendo tuebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 3:1)
Sed inter hos aetate paulum his antecedens sine controversia Ser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 2:3)
Nam etsi non fuit in oratorum numero, tamen pono satis in eo fuisse orationis atque ingeni, quo et magistratus personam et consularem dignitatem tueretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장2)
venio ad eos in quibus iam perfectam putas esse eloquentiam, quos ego audivi sine controversia magnos oratores, Crassum et Antonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 2:5)
Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine controversia vicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 1:4)
Hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt, quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 10:1)
postremo aliquos futuros suspicor, qui me ad alias litteras vocent, genus hoc scribendi, etsi sit elegans, personae tamen et dignitatis esse negent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 2:5)
atque eos, quos nominavi, cum Attico nostro frequenter audivi, cum miraretur ille quidem utrumque, Phaedrum autem etiam amaret, cotidieque inter nos ea, quae audiebamus, conferebamus, neque erat umquam controversia, quid ego intellegerem, sed quid probarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 21:2)
quod eo liquidius faciet, si perspexerit rerum inter eas verborumne sit controversia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:5)
attendes igitur, ut soles, diligenter eamque controversiam diiudicabis, quae mihi fuit cum avunculo tuo, divino ac singulari viro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 8:5)
His igitur ita positis, inquit, sequitur magna contentio, quam tractatam a Peripateticis mollius - est enim eorum consuetudo dicendi non satis acuta propter ignorationem dialecticae - Carneades tuus egregia quadam exercitatione in dialecticis summaque eloquentia rem in summum discrimen adduxit, propterea quod pugnare non destitit in omni hac quaestione, quae de bonis et malis appelletur, non esse rerum Stoicis cum Peripateticis controversiam, sed nominum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 53:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION