라틴어 문장 검색

ita erit uti possit turris insuper aedificari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장23)
Itaque Diades scriptis suis ostendit se invenisse turres ambulatorias, quas etiam dissolutas in exercitu circumferre solebat, praeterea terebram et ascendentem machinam, qua ad murum plano pede transitus esse posset, etiam corvum demolitorem, quem nonnulli gruem appellant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장9)
fieri autem ait oportere eam turrem tabulatorum decem, singulis partibus in ea fenestratis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장12)
Maiorem vero turrem altam cubitorum CXX, latam cubitorum XXIII , contracturam item quinta parte, arrectaria pedalia in imo, in summo sedigitalia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장13)
hanc magnitudinem turris faciebat tabulatorum XX, cum haberent singula tabulata circumitionem cubitorum ternum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장14)
tegebatur autem is coriis crudis quemadmodum turris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장20)
Est autem et aliud genus testudinis, quod reliqua omnia habet, quemadmodum quae supra scripta sunt, praeter capreolos, sed habet circa pluteum et pinnas ex tabulis et superne subgrundas proclinatas, supraque tabulis et coriis firmiter fixis continentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장1)
Supra caput eorum, qui continebant arietem, conlocatum erat pluteum turriculae similitudine ornatum, uti sine periculo duo milites tuto stantes prospicere possent et renuntiare, quas res adversarii conarentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장19)
De scorpionibus et catapultis et ballistis etiamque testudinibus et turribus, quae maxime mihi videbantur idonea et a quibus essent inventa et quemadmodum fieri deberent, explicui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장1)
INTERROGATUS est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi, hasne urbis an has urbes et hanc turrem an hanc turrim dici oporteret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 2:1)
pro turribus aut vice turrium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6741)
Ecce autem flammis inter tabulata volutus ad caelum undabat vortex turrimque tenebat, turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse subdideratque rotas pontisque instraverat altos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:16)
turribus pro 'in turribus'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 451)
pro turribus aut pro defensione turrium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5721)
Hoc angustiarum itinere finito, et rursus quodam turris praesidio, ut praefatae turris, inexpugnabili, per Alpes transito, quod utrumque [0533D] vacuum omni defensione remanserat, timore a Deo, non ab homine Sarracenis custodibus incusso, ad vesperam applicuerunt juxta urbem Baurim vel Baruth hospitati, semper comite Sarraceno conviatore praecedente ac eos ducente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:4)

SEARCH