라틴어 문장 검색

Factis autem experimentis quam accuratissimis inveni semper quantitatem materiae in corporibus singulis eorum ponderi proportionalem esse.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 10:3)
Sublato autem obstaculo, fundum vasis eadem aquae pressione eodemve ipsius pondere urgebitur ac prius;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 46:3)
& pondus quod obstaculum sustinebat, cum jam non sustineatur, faciet ut aqua descendat & per foramen defluat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 46:4)
Unde consequens est, quod motus aquae totius effluentis is erit quem pondus aquae foramini perpendiculariter incumbentis generare possit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 47:1)
Nam aquae particula unaquaeque pondere suo, quatenus non impeditur, descendit, idque motu uniformiter accelerato;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 47:2)
& propterea ponderis pars illa, quam vasis fundum non sustinet, urgebit aquam defluentem & motum sibi proportionalem generabit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 47:5)
Designet igitur F aream foraminis, A altitudinem aquae foramini perpendiculariter incumbentis, P pondus ejus, AF quantitatem ejus, S spatium quod dato quovis tempore T in vacuo libere cadendo describeret, & V velocitatem quam in fine temporis illius cadendo acquisierit:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 48:1)
vas sustinebit pondus aquae totius, non obstante effluxu, sed latus vasis de quo effluit non sustinebit pressionem illam omnem, quam sustineret si aqua non efflueret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 52:3)
quae quidem pressio aequalis est ponderi columnae aquae, cujus basis foramini aequatur & altitudo eadem est quae aquae totius supra foramen.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 52:5)
Vasis igitur fundum & Globus conjunctim sustinent pondus aquae totius in vase sibi ipsis perpendiculariter imminentis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 57:2)
adeoque vim aquae defluentis sustinet ponderi illi aequalem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 57:5)
Nam impedit descensum & effluxum quantitatis aquae quem pondus illud accurate efficeret si Globus tolleretur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 57:6)
Globus autem descensum quantitatis aquae impedit, quem pondus columnae aquae sibi perpendiculariter incumbentis efficere posset;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 57:8)
& propterea vim aquae decurrentis sustinet ponderi illi aequalem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 57:9)
& propterea actio contraria aquae in Globum aequalis est vi quae motum eundem vel tollere vel generare possit, hoc est ponderi columnae aquae, quae Globo perpendiculariter imminet & cujus altitudo est RS.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 57:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION