라틴어 문장 검색

namque in hoc eloquentiae vis est, ut iudicem non in id tantum compellat, in quod ipsa rei natura ducetur, sed aut, qui non est, aut maiorem quam est, faciat adfectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 97:1)
verum hoc, quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino arte, quia nonnullam observationem habet, suntque ad id pertinentia et a Graecis et a Latinis composita praecepta, ita plane adfirmo, praecipue positum esse in natura et in occasione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 120:1)
porro natura non tantum in hoc valet, ut acutior quis atque habilior sit ad inveniendum (nam id sane doctrina possit augeri), sed inest proprius quibusdam decor in habitu ac vultu, ut eadem illa minus alio dicente urbana esse videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 121:1)
Quare [non hoc modo] paene et scurrile Ciceronis est in eundem, de quo supra dixi, sauricum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 157:2)
nam hoc illam iam viginti annis audio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 182:4)
faciunt hoc medici quoque, ut remedia proinde perseverent adhibere vel desinant, ut illa recipi vel respui vident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 240:4)
interim tamen et hoc mutabitur, si leviora illa palam falsa erunt, gravissimi defensio difficilior, ut detracta prius accusatoribus fide aggrediamur ultimum, iam iudicibus omnia vana esse credentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 17:2)
hoc eo est utilius, quod saepe nihil placet et aliquid dicendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 43:2)
Si nihil obiicietur, patronus quidem in hoc vehementer incumbet, accusator autem ad praesentem quaestionem, de qua sola iudicium sit, cognitionem adligabit dicens neminem non aliquando coepisse peccare, nec per encaenia ducendum scelus primum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 103:2)
nam hoc magis generale est rectiorque divisio, an ullum crimen , an hoc.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 109:3)
cum hoc negamus, non necesse est dicere quid id vocetur, quia totum crimen infitiamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 137:2)
praeter haec finguntur in scholis et inscripti maleficii, in quibus aut hoc quaeritur, an inscriptum sit aut hoc, an maleficium sit, raro utrumque.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 200:1)
id est, hoc bis ad actorem an ad actionem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 220:2)
hoc itaque maxime docetur, hoc nullus nisi arte adsequi potest, hic studium plurimum adhibendum, hoc exercitatio petit, hoc imitatio, hic omnis aetas consumitur, hoc maxime orator oratore praestantior, hoc genera ipsa dicendi alia alia potiora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 17:1)
at illud iam non mediocriter probandum, quod hoc etiam laudari modo solet, ut proprie dictum, id est, quo nihil inveniri possit significantius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION