라틴어 문장 검색

itaque cum esset satis constitutum id solum esse bonum, quod esset honestum, et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae nihil valerent ad beate misereve vivendum, aliquid tamen, quod differret, esse voluerunt, ut essent eorum alia aestimabilia, alia contra, alia neutrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 65:3)
ita non solum ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 86:2)
neque solum ea communia, verum etiam paria esse dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 90:3)
qui, cum ratio docuerit, quod honestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse est beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab inperitis solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 97:2)
quam multa non solum praecepta in artibus, sed etiam exempla in orationibus bene dicendi reliquerunt!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 8:2)
ita fit illa conclusio non solum vera, sed ita perspicua, ut dialectici ne rationem quidem reddi putent oportere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 74:2)
saltem aliquid de pondere detraxisset et paulo minoris aestimavisset ea quam Peripatetici, ut sentire quoque aliud, non solum dicere videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 77:4)
quid enim est tam repugnans quam eundem dicere, quod honestum sit, solum id bonum esse, qui dicat appetitionem rerum ad vivendum accommodatarum natura profectam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 106:2)
Disserendique ab isdem non dialectice solum, sed etiam oratorie praecepta sunt tradita, ab Aristoteleque principe de singulis rebus in utramque partem dicendi exercitatio est instituta, ut non contra omnia semper, sicut Arcesilas, diceret, et tamen ut in omnibus rebus, quicquid ex utraque parte dici posset, expromeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 14:3)
Cum autem tertia pars bene vivendi praecepta quaereret, ea quoque est ab isdem non solum ad privatae vitae rationem, sed etiam ad rerum publicarum rectionem relata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 15:1)
et tamen in omnibus est summa communis, et quidem non solum in animalibus, sed etiam in rebus omnibus iis, quas natura alit, auget, tuetur, in quibus videmus ea, quae gignuntur e terra, multa quodam modo efficere ipsa sibi per se, quae ad vivendum crescendumque valeant, ut suo genere perveniant ad extremum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 35:2)
Iam vero animus non esse solum, sed etiam cuiusdam modi debet esse, ut et omnis partis suas habeat incolumis et de virtutibus nulla desit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 48:2)
sunt autem bestiae quaedam, in quibus inest aliquid simile virtutis, ut in leonibus, ut in canibus, in equis, in quibus non corporum solum, ut in suibus, sed etiam animorum aliqua ex parte motus quosdam videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 52:1)
nunc autem aliud iam argumentandi sequamur genus, ut non solum quia nos diligamus, sed quia cuiusque partis naturae et in corpore et in animo sua quaeque vis sit, idcirco in his rebus summe nostra sponte moveamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 63:2)
Nos autem non solum beatae vitae istam esse oblectationem videmus, sed etiam levamentum miseriarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 72:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION