라틴어 문장 검색

Lycvs Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam quive ullum turis granum sacruficaverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 11)
aras tus, murrinus, omnis odor complebat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 44)
Tum pol tu pro portione nec vir nec mulier mihi es.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4174)
non illa ubi tus gignitur, sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2200)
ex Arabia tibi attuli tus, Ponto amomum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 697)
reliqua, uti supra scripta sunt ea, pro portionibus atque symmetriis facienda videntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장12)
Catapultarum rationes, e quibus membris ex portionibus componantur, dixi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장1)
qualis enim tibi ille videtur Ta/ntalo progna/tus, Pelope na/tus, qui quondam a/ socru Oe/nomao rege Hi/ppodameam ra/ptis nanctus nu/ptiis - ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:1)
Ture dato flammis vinoque in tura profuso caesarumque boum fibris de more crematis regia tecta petunt positisque tapetibus altis munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 58:2)
Primum igitur statuo palatium perfectum neutiquam esse nisi duas habeat portiones diversas, portionem convivii, ut loquitur liber Hesteri, et portionem mansionis sive familiae, alteram ad pompas, magnificentias, et celebritates, alteram ad habititations usum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:2)
si penitus malum descendit, chartae conbustae partes tres, auripigmenti pars quarta, aut pares portiones salis fricti et iridis frictae, aut item pares portiones chalcitidis, calcis, auripigmenti.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 1:6)
Erant autem plurimi eorum de monasterio Bancor, in quo tantus fertur fuisse numerus monachorum, ut, cum in VII portiones esset cum praepositis sibi rectoribus monasterium diuisum, nulla harum portio minus quam CCCtos homines haberet, qui omnes de labore manuum suarum uiuere solebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 2:3)
quotiens enim aut tus aut vinum super victimam fundebatur, dicebant 'mactus est taurus vino vel ture', hoc est cumulata est hostia et magis aucta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 641a3)
molles sua tura sabaei Sabaei populi sunt iuxta Syriam et Arabiam, dicti Sabaei ἀπο` τοῦ σέβεσθαι, quod apud eos tus nascitur, quo deos placamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 574)
eoasque domos arabum Arabia, Panchaia, Sabaeorum gens eadem est, apud quam tus nascitur, ut "solis est turea virga Sabaeis", item "totaque turiferis Panchaia pin- guis harenis", Plautus "Arabico ture". pictosque gelonos stigmata habentes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1151)

SEARCH

MENU NAVIGATION