라틴어 문장 검색

Perit aliqua navis in portu;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 15:4)
si navigandum est, non strepitat portus nec unius comitatu inquieta sunt litora.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 3:7)
In freto viximus, moriamur in portu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 2:2)
Quemadmodum in nave, quae sentinam trahit, uni rimae aut alteri obsistitur, ubi plurimis locis laxari coepit et cedere, succurri non potest navigio dehiscenti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 2:1)
Magnus gubernator et scisso navigat velo, et, si exarmavit, tamen reliquias navigii aptat ad cursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 3:3)
Quamdiu unius mensae instrumentum multa navigia et quidem non ex uno mari subvehent ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 2:4)
portus est, aliquando petendus, numquam recusandus, in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet quam qui cito navigavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 3:2)
Ignorant, quem portum petat, nullus suus ventus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 3:3)
Nondum in sicco, iam in portu sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 10:3)
Plura Iuppiter habet, quae praestet hominibus, sed inter duos bonos non est melior, qui locupletior, non magis quam inter duos, quibus par scientia regendi gubernaculum est, meliorem dixeris, cui maius speciosiusque navigium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 12:3)
Gubernatori propositum est utique navem in portum perducere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 32:3)
" inquit, " non nocet gubernatori ea res, quae illum tenere portum vetat, quae conatus eius inritos efficit, quae aut refert illum aut detinet et exarmat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 34:2)
Navigio ista obsunt, non rectori eius, qua rector est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 34:7)
" Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc clausa, ut tempestatum periculum non adiret gula et quamvis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos, in quibus distinctos piscium greges saginaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 7:4)
Non gaudet navigio gubernator everso, non gaudet aegro medicus elato, non gaudet orator, si patroni culpa reus cedidit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION