라틴어 문장 검색

navis conscendit et a Caralibus secundum terram provectus duodetricensimo die, ideo quod tempestatibus in portibus cohibebatur, ad urbem Romam venit.
(카이사르, 아프리카 전기 98:5)
Quibus in rebus non nullae civitates sua sponte auxilia mittebant, item non nullae portas contra cludebant.
(카이사르, 히스파니아 전기 1:4)
Cum ad portam appropinquassent, signo dato ab oppidanis sunt reccepti, et pedites dispositi partim ibi remanserunt, equites clamore facto eruptionem in adversariorum castra fecerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:18)
Ita igne telorumque multitudine iacta cum bene magnam partem operum consumpsissent, portam quae e regione et in conspectu Pompei castrorum fuerat aperuerunt, copiaeque totae eruptionem fecerunt secumque extulerunt virgulta crates ad fossas complendas et harpagones ad casas quae stramenticiae ab nostris hibernorum causa aedificatae erant, diruendas et incendendas, praeterea argentum vestimenta, ut dum nostri in praeda detinentur, illi caede facta ad praesidia Pompei se reciperent.
(카이사르, 히스파니아 전기 16:2)
Remissis legatis, cum ad portam venissent, [constitit] Ti.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:1)
Tullius, et cum introeuntem Catonem insecutus non esset, revertit ad portam et hominem adprehendit.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:2)
Pompeius oppidum quod contra sua praesidia portas clausisset incendit;
(카이사르, 히스파니아 전기 27:9)
Praesidium, vigiles iugulant, portas praecludunt, de integro pugnare coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:7)
Quod ante Caesari portas praeclusissent, illo beneficio suum maleficium existimabant se lucrificare.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:2)
Seditione concitata portas occupant.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:3)
Hae naves Euro, qui multos dies continenter flabat, portum capere prohibebantur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:5)
Ac tametsi amplius CX navibus longis in portu navalibusque amiserant, non tamen reparandae classis cogitationem deposuerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:3)
Postremo non longam navigationem parabant, sed praesentis temporis necessitati serviebant et in ipso portu confligendum videbant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:7)
ad has minores apertasque compluris adiecerunt et in portu periclitati remigio quid quaeque earum efficere posset idoneos milites imposuerunt seque ad confligendum omnibus rebus paraverunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:9)
His pulsis custodia portus relicta navis ad litora et vicum applicarunt seque ex navibus ad tuenda aedificia eiecerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION