라틴어 문장 검색

itaque si quid est in me - quod iam sperare videor, quoniam quidem vos, his ingeniis homines, tantum operae mihi ad audiendum datis - ex eo est, quod nihil quisquam umquam me audiente egit orator, quod non in memoria mea penitus insederit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 122:2)
Carneadi vero vis incredibilis illa dicendi et varietas perquam esset optanda nobis, qui nullam umquam in illis suis disputationibus rem defendit quam non probarit, nullam oppugnavit quam non everterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 161:1)
non me hercule umquam apud iudices [aut] dolorem aut misericordiam aut invidiam aut odium dicendo excitare volui quin ipse in commovendis iudicibus eis ipsis sensibus, ad quos illos adducere vellem, permoverer;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 189:5)
Quod si umquam populo Romano concessum esset ut iure incitatus videretur, id quod docebam saepe esse concessum, nullam illa causa iustiorem fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 199:5)
praesertim si in aliis causis intellexissent omnia me semper pro amicorum periculis, nihil umquam pro me ipso deprecatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 201:2)
nam ego nihil umquam vidi, quod tam e manibus elaberetur, quam mihi tum est elapsa illa ipsa causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 202:2)
nec enim maior contentio umquam fuit nec apud populum gravior oratio quam huius contra conlegam in censura nuper neque lepore et festivitate conditior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 227:3)
Tum Iulius 'ego me hercule,' inquit 'Antoni, semper is fui, qui de te oratore sic praedicarem, unum te in dicendo mihi videri tectissimum propriumque hoc esse laudis tuae nihil a te umquam esse dictum, quod obesset ei, pro quo diceres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 296:1)
Qui ita responderit, ut intellegere possemus nihil ex illius animo, quod semel esset infusum, umquam effluere potuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 300:2)
etenim me dicentem qui audiret, nemo umquam tam sui despiciens fuit quin speraret aut melius aut eodem modo se posse dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 364:10)
Crasso dicente nemo tam arrogans, qui similiter se umquam dicturum esse confideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 364:11)
saepe enim qui potui, qui puer in forum venerim neque inde umquam diutius quam quaestor afuerim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 365:5)
neque vero mihi quisquam copiosius umquam visus est neque subtilius in hoc genere dicendi quam iste hodie esse versatus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 365:7)
Quid iucundius auribus nostris umquam accidit huius oratione Catuli?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 29:2)
Quis umquam res praeter hunc tragicas paene comice, tristis remisse, severas hilare, forensis scaenica prope venustate tractavit atque ita, ut neque iocus magnitudine rerum excluderetur nec gravitas facetiis minueretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION