라틴어 문장 검색

postquam laevo latere nudato circumagere hastas in venientem ex transverse hostem conati sunt, turbati extemplo tumultum primo inter se fecerunt, terga deinde vertunt, postremo abiectis armis in praecipitem fugam effunduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 234:1)
postremo non tantum ab odio sed etiam aviditate praedae ea facinora fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 360:1)
hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 366:1)
postremo ita decretum est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 392:1)
integri recentibus telis fatigatos adorti hostes primum acri impetu velut cuneo perculerunt, deinde in fugam averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 176:1)
donec Demetrias Chalcisque et Corinthus tenerentur, liberam Graeciam fore, postremo quia manendi in Graecia retinendique exercitus Argos et Nabim causam facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 267:1)
mox iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantes perculerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 461:2)
postremo ipsum quoque Africanum, quod consul auctor eius rei fuisset, paenituisse ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 614:1)
postremo decemviris adire libros iussis, ex responso eorum supplicatio per triduum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 618:1)
postremo subditis calcaribus per medias stationes hostium erupere, et in agrum latiorem evecti omnia propinqua viae tecta incendunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 117:2)
fumus primo conspectus deinde clamor trepidantium in vicis auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in castris fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 119:1)
primo equites eorum pauci cum praefectis, deinde universus senatus, postremo in quibus aut fortuna aliqua aut dignitas erat, ad mille quingenti ad consules transfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 246:2)
ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem Megalopolitarum est, duxit et magna vi pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret, discessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 305:1)
duae res simul inopinatae perculerunt eum, una praeoccupatus quem petebat locus, altera, quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine levis armaturae praesidio signa ferri non videbat posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 312:1)
non tam fidem dictis perfuga fecit quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 336:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION