라틴어 문장 검색

Quod factum licet necopinantibus nostris esset gestum, tamen virtute freti repulsos multisque vulneribus adfectos oppido represserunt, praedam armaque eorum sunt potiti vivosque aliquos ceperunt;
(카이사르, 히스파니아 전기 16:4)
Ita ante diem XI Kalendas Martias oppido potitus imperator est appellatus.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:11)
Hic decumani suum locum, cornum dextrum, tenebant, sinistrum III et V, itemque et cetera [auxilia equitatus].
(카이사르, 히스파니아 전기 30:10)
Dextrum ut demonstravimus decumanos cornum tenuisse.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:4)
Ita Caesar oppido potitus.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:8)
Lusitani praeda potiuntur.
(카이사르, 히스파니아 전기 40:12)
Hoc tamen flumen in ea parte erat urbis quae ab Alexandrinis tenebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:5)
Intersaeptis enim specubus atque omnibus urbis partibus exclusis quae ab ipso tenebantur, aquae magnam vim ex mari rotis ac machinationibus exprimere contendit:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 6:2)
Quod si alia esset litoris Aegypti natura atque omnium reliquorum, tamen, quoniam mare libere tenerent, neque hostes classem haberent, prohiberi sese non posse quo minus cotidie navibus aquam peterent vel a sinistra parte a Paraetonio vel a dextra ab insula, quae diversae navigationes numquam uno tempore adversis ventis praecluderentur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 8:4)
sed loca sunt egregia omni illa regione ad tenendas ancoras.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:6)
Hanc conspicati hostes non tenuerunt sese, magnoque impetu IIII ad eam constratae naves et complures apertae contenderunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:2)
Quod nisi nox proelium diremisset, tota classe hostium Caesar potitus esset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:9)
[cum] illi, si superassent navibus, omnia tenerent, si inferiores fuissent, reliquam tamen fortunam periclitarentur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:3)
Iamque eos qui praesidio eum locum tenebant tormentis ex navibus sagittisque depulerat atque in oppidum redegerat et cohortium trium instar in terram euerat — non enim pluris consistere angustiae loci patiebantur —;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:5)
Simul qui in navibus longis remanserant scalas rapere navisque a terra repellere properabant, ne hostes navibus potirentur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 20:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION