라틴어 문장 검색

et postquam primo aequare, mox superare etiam est visus, pars tribunorum plebis negare rationem eius habendam esse, quod duos simul unus magistratus, praesertim curules, neque capere posset nec gerere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 471:2)
aliquid illi regiae maiestati, aliquid hi populi Romani nomini, cum praesertim Perseus petisset colloquium, existimabant deberi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 409:2)
superbiam, verborum praesertim, iracundi oderunt, prudentes inrident, utique si inferioris adversus superiorem est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 270:1)
depol me uxori exoptatum credo adventurum domum, quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene, victis hostibus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 219)
praesertim quom is me dignum quoi concrederet habuit, me habere honorem eius ingenio decet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 188)
Praesertim quae coniurasset mecum et firmasset fidem, Serv.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 145)
praesertim eam, qua ex tibi commemores hanc quae domist filiam prognatam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 14)
Egone istuc ausim facere, praesertim tibi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 120)
Agorastocles ta me di ament, tardo amico nihil est quicquam inaequius, praesertim homini amanti, qui quidquid agit properat omnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 11)
praesertim in re populi placida atque interfectis hostibus non decet tumultuari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 115)
servire amanti miseria est, praesertim qui quod amat caret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 13)
nam hinc quidem a me non potest argentum auferri, qui praesertim senserim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5138)
Piscatores Omnibus modis qui pauperes sunt homines miseri vivont, praesertim quibus nec quaestus est, nec didicere artem ullam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 11)
praesertim in via quae non singulis solummodo pervia est (ut fit in via illa rationali), sed ubi hominum labores et operae (praesertim quantum ad experientiae collectam) optime distribui et deinde componi possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 273:5)
Verum ego non solum arbitrabar, his praesertim audientibus, a me informari oportere, qualis esse posset is, qui habitaret in subselliis neque quicquam amplius adferret, quam quod causarum necessitas postularet, sed maius quiddam videbam, cum censebam oratorem, praesertim in nostra re publica, nullius ornamenti expertem esse oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 264:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION