라틴어 문장 검색

o mundi communis amor, cui militat omnis Gallia, quem regum thalamis Hispania nectit, cuius et adventum crebris petiere Quirites vocibus et genero meruit praestante senatus!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:35)
haec est in gremium victos quae sola recepit humanumque genus communi nomine fovit matris, non dominae ritu, civesque vocavit quos domuit nexuque pio longinqua revinxit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:75)
"O sociae, mecum thalami quae iure perosae virgineo gelidos percurritis agmine montes, cernitis ut Latio superi communibus ornent hunc annum studiis?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:129)
Nam id minime conducit agricolae, seu quia nemo suum proprium aliquod esse opus credit, seu quia cum enisus est, non suo sed communi officio proficit ideoque labori multum se subtrahit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 6:1)
Igitur si unum genus severimus, cum id acciderit quod ei noxium est, tota vindemia privabimur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 2:2)
Quod si cum sua terra plantam transferre non convenit, tum optimum est omni fronde privare truncum, atque levatis plagis caenoque et cinere oblitis,in scrobem vel sulcum deponere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 10:1)
Quae cum tam varia et diversa sint, tamen quaedam quasi communia et certa praecepta in emendis iuvencis arator sequi debet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 2:6)
Haec ipsa machina communis erit omnium maiorum quadrupedum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 19장 3:2)
Sed in utroque vel emendo vel tuendo plura communia, quaedam tamen sunt propria generosi, quae observari conveniat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 5:6)
Communia in emendis gregibus fere illa:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 5:7)
Atque haec fere communia sunt in comparandis ovibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 8:1)
Sed haec communia fere sunt in omni pecore ovillo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 26:8)
Haec fere communis est cura farcientium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 4:2)
sane Cassii et Brutorum exitus paternis inimicitiis datos, quamquam fas sit privata odia publicis utilitatibus remittere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장7)
quem missum ad vos a Germanico exercitu de communibus commodis nocte proxima iugulavit per gladiatores suos, quos in exitium militum habet atque armat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 22장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION