라틴어 문장 검색

Tandem quidam ammiraldus, videns regiones graviter ab exercitu Tankradi vastari, pepigit foedus cum eo ne sua depraedandi causa ingrederetur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 90:4)
sed tandem Christiani praevalentes, Tyrios in fugam versos in portam coegerunt, sicut utrique, hi fuga veloci, hi celeri insecutione permisti, potenter urbem ingressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:6)
Verum Turci audito regis adventu et voluntate, a loco et regione Jordanis recedentes, Romaniam ingressi sunt, regis Graecorum castella et civitates plurimas obsidentes et expugnantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 24:6)
De Sur, quae Tyrus dicitur, duae galeidae illis in auxilium processerant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:14)
Sexta vero feria, quae proxima erat dies, ordinatis [0710A] aciebus et signis tantilli exercitus, loricis et galeis induti, aggredientes ipsam civitatem vacuam defensoribus, portas ejus patentes ingressi sunt in virtute et assultu et clamore magno:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:8)
Dehinc cum exstincto corpore regis in campestria Ascalonis applicantes, erectis signis et cuneis ordinatis, in sola virtute militari confidentes, sine impedimento et aliquo adversariorum incursu transisse perhibentur, quousque montana Jerusalem ipso die sancto celebri Palmarum unanimiter cum regio cadavere ingressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:11)
cui de templo Domini et de universis ecclesiis fratres occurrentes, ad diem festum convenerunt in hymnis et laudibus in celebratione diei sancti, quo et Dominus Jesus in asello residens, civitatem sanctam Jerusalem ingredi dignatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:2)
Godefridus de Burs sexaginta equites in sua acie retinens, cum omni comitatu robustorum peditum in medio constitutus, [0714D] audacter pastores pastorumque magistros impetit, praedam abducere conatus, et omnibus viribus rapinae insistens, nimium processit inter manus defensorum gregis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:9)
Initium mei tractatus sit in nomine Domine, a quo cuncta bona procedunt,et a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum descendens a patreluminum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 1:2)
Et alibi, "Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aurestue ad verba scientie."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 5:10)
Post doctrinam dixi tibi loquela fore necessaria, que loquela sive loquelasive locutio a spiritu procedit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 9:1)
Et in Ecclesiastico dicitur, "Cor ingrediens duas vias non habebit tequiem,et pravi cordis nullis scandalizabitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 41:9)
Amor est passio quedam innata procedens ex visione et inmoderata cogitationeforme alterius sexus, ob quam quidem aliquis super omnia cupit alteriuspotiri amplexibus, et omnia de utriusque voluntate in ipsius amplexu amorisprecepta conpecti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 3:1)
Scito enim quoniam inmedio laqueorum eius ingredieris."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:60)
Quare in consiliis non est cum festinantianeque cum ira procedendum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 63:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION