라틴어 문장 검색

Quo secundo equestri proelio facto Scipio laetus in castra nocte copias reduxit.
(카이사르, 아프리카 전기 61:4)
Ita vim hostium placide leniterque procedens per legionarium militem commodius sustinebat.
(카이사르, 아프리카 전기 70:2)
Scipio interim legiones productas cum elephantis quos ante castra in acie terroris gratia in conspectu Caesaris collocaverat, reducit in castra.
(카이사르, 아프리카 전기 70:7)
Postquam eos abhorrere videt, reducit sub vesperum legiones in castra.
(카이사르, 아프리카 전기 73:7)
Postquam satis diu adversarios ab se ad dimicandum invitatos supersedere pugnae animadvertit, reducit copias posteroque die castra movet atque iter ad oppidum Sassuram, ubi Scipio Numidarum habuerat praesidium frumentumque comportaverat, ire contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 75:5)
Idem facit Scipio atque in antiqua castra copias reducit.
(카이사르, 아프리카 전기 76:5)
Id quod Caesar cum aciem derectam vidisset, non habuit dubium quin mediae planitie in aequum ad dimicandum adversarii procederent.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:5)
Itaque nostri ad dimicandum procedunt, id quod adversarios existimabamus esse facturos.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:9)
Qui tamen a munitione oppidi longius non audebant procedere, in quo sibi prope murum adversarii constituebant.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:10)
Itaque nostri procedunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:11)
Cumque ad eum locum accessissent, qui appellatur Chersonensus, aquandique causa remiges in terram euissent, non nulli ex eo numero, cum longius a navibus praedatum processissent, ab equitibus hostium sunt excepti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:2)
Legiones ibi veterana sexta secum reducta ceteras reliquit, quo firmius esset eorum regum imperium, qui neque amorem suorum habere poterant, quod fideliter permanserant in Caesaris amicitia, neque vetustatis auctoritatem, paucis diebus reges constituti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:4)
parati deinceps Octaviani ex portu procedebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:6)
At Vatinius re bene gesta receptui cecinit suisque omnibus incolumibus in eum se portum victor recepit, quo ex portu classis Octavi ad dimicandum processerat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:1)
Itaque copias reducere coepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION