라틴어 문장 검색

principio eius anni, quo haec iam profecto ad bellum M'. Acilio, manente adhuc Romae P. Cornelio consule agebantur, boves duos domitos in Carinis per scalas pervenisse in tegulas aedificii proditum memoriae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 419:1)
et consul P. Cornelius, quibus diis quibusque hostiis edidissent decemviri, sacrificaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 423:3)
Domitium proconsulem dimisso exercitu Romam decedere iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 424:2)
sub idem fere tempus Ligures lege sacrata coacto exercitu nocte castra Q. Minucii proconsulis aggressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 426:1)
duobus fere post mensibus P. Cornelius consul cum Boiorum exercitu signis collatis egregie pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 430:1)
P. Cornelius consul obsidibus a Boiorum gente acceptis agri parte fere dimidia eos multavit, quo si vellet, populus Romanus colonias mittere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 436:1)
P. Cornelius consul triumphavit de Bois.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 455:1)
exitu anni comitia Romae habita, quibus creati sunt consules L. Cornelius Scipio et C. Laelius - Africanum intuentibus cunctis - ad finiendum cum Antiocho bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 511:1)
P. Cornelius Scipio Nasica consul aedem Matris Deum quam ipse in Palatium intulerat, vir optimus a senatu iudicatus, dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVI Periocha2)
L. Cornelio Scipione C. Laelio consulibus nulla prius secundum religiones acta in senatu res est quam de Aetolis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 2:1)
A. Cornelio superioris anni praetori, qui Bruttios cum exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli videretur, ut legiones in Aetoliam traiectas M'. Acilio traderet, si is manere ibi vellet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 19:1)
si Acilius redire Romam mallet, ut A. Cornelius cum eo exercitu in Aetolia remaneret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 20:1)
P. Cornelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur, fornicem in Capitolio adversus viam qua in Capitolium escenditur, cum signis septem auratis et equis duobus et marmorea duo labra ante fornicem posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 32:1)
cohortes inde ad exercitum redire L. Cornelius consul iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 33:2)
dum haec in Asia geruntur, duo fere sub idem tempus cum triumphi spe proconsules de provinciis Romam redierunt, Q. Minucius ex Liguribus, M'. Acilius ex Aetolia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 529:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION