라틴어 문장 검색

ita bifariam consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc Volscos, hinc Aequos populantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 255:1)
multis enim emanabat indiciis neque fratrem Volsci ex quo semel fuerit aeger unquam non modo visum in publico sed ne adsurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mortuum, nec iis temporibus in quae testis crimen coniecisset Caesonem Romae visum, adfirmantibus qui una meruerant secum eum frequentem ad signa sine ullo commeatu fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 259:3)
cum ad iudicium ire non auderet, omnes eae res in unum congruentes haud magis dubiam damnationem Volsci quam Caesonis Volscio teste fuerat faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 261:1)
confestim se dictator magistratu abdicasset, ni comitia M. Volsci, falsi testis, tenuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 317:2)
dilectu deinde habito Minucius contra Sabinos profectus non invenit hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 329:1)
improbum consilium serum, ut debuit, fuit, et iam commeatu sumpto profectus Verginius prima vigilia erat, cum postero die mane de retinendo eo nequiquam litterae redduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 500:1)
iisdem auctoribus cognitum est Aequos Volscosque summa vi bellum apparare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 637:1)
Valerius adversus coniunctos iam in Algido exercitus Aequorum Volscorumque sustinuit consilio bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 659:2)
tandem fatigati stando ac nequiquam exspectando certamen Aequi Volscique, postquam concessum propemodum de victoria credebant, pars in Hernicos, pars in Latinos praedatum abeunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 662:1)
motaque acie indignatio Aequos et Volscos incessit, si victores exercitus vallum potius quam virtus et arma tegerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 666:3)
plebem decreto ad bellum Volscorum et Aequorum dilectu sustinendo rem ab seditionibus continuere, urbano otio foris quoque omnia tranquilla esse adfirmantes, per discordias civiles externos tollere animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 724:1)
ad quarum primum strepitum velut signo accepto arma cepere Aequi ac Volsci, simul quod persuaserant iis duces, cupidi praedarum, biennio ante dilectum indictum haberi non potuisse abnuente iam plebe imperium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 733:1)
hoc vos scire, hoc posteris memoriae traditum iri, Aequos et Volscos, vix Hernicis modo pares, T. Quinctio quartum consule ad moenia urbis Romae impune armatos venisse!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 738:3)
grave erat in Aequos et Volscos proficisci:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 756:3)
pedites ab dextro cornu egregie pugnavere haud segniter resistentibus Volscis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 776:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION