라틴어 문장 검색

quem pia vobiscum proles comitavit euntem, digna parente suo nominibusque datis, fratribus adsimiles, quos proxima templa tenentis divus ab excelsa Iulius aede videt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 238)
sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes, cumque bonis nuribus quod peperere nurus, sic, quem dira tibi rapuit Germania Drusum, pars fuerit partus sola caduca tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 821)
quam tu vel longi debes convictibus aevi, vel mea quod coniunx non aliena tibi est, vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus, utque decet, nulla factus es Arte nocens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 106)
namque quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli, hoc ego te laetor coniugis esse meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 116)
te magis est mirum non hoc evincere, coniunx, inque meis lacrimas posse tenere malis, quid facias, quaeris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 111)
coniugis exemplum diceris esse bonae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 120)
moribus hoc, coniunx, exigis ipsa tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 133)
si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset, Admeti coniunx, quam sequereris, erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 153)
Caesaris est coniunx ore precanda tuo, quae praestat virtute sua, ne prisca vetustas laude pudicitiae saecula nostra premat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 158)
nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est, et quae te generum, me vocat illa virum, ei mihi, si lectis vultum tu versibus istis ducis et adfinem te pudet esse meum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 85)
stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos, numina iam facto non leviora deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 942)
non ita dis placuit, qui te spoliare pudica coniuge crudeles non habuere nefas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 114)
est tamen et ratio, Caesar, quae movent illum, erroremque suum quo tueatur, habet, quod satis est, utero matris dum prodeat infans, hoc anno statuit temporis esse satis, per totidem menses a funere coniugis uxor sustinet in vidua tristia signa domo, haec igitur vidit trabeati cura Quirini, cum rudibus populis annua iura daret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권17)
utque ea non certa est, ita rex placare sacrorum numina lanigerae coniuge debet ovis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권193)
nam, dis ut proxima quaeque, nunc penna veras, nunc datis ore notas, tuta diu volucrum proles tum denique caesa est, iuveruntque deos indicis exta sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권251)

SEARCH

MENU NAVIGATION