라틴어 문장 검색

haec sunt, quae me redditurum promiseram, instrumenta non artis, ut quidam putaverunt, sed ipsius oratoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 101:1)
promittit enim litigator omnia, testem populum, paratissimas consignationes, ipsum denique adversarium quaedam non negaturum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 139:3)
nam frequentissime aut non sunt omnino, quae promittebantur, aut minus continent aut cum alio aliquo nocituro permixta sunt aut nimia sunt et fidem hoc ipso detractura quod non habent modum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 140:3)
nam ita promiseram me de arte, de artifice, de opere dicturum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 167:3)
Denique saepius fatigatus lenitur et ex voluntate Sullae omnia se facturum promittit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 111장10)
Haec Maurus secum ipse diu voluens tandem promisit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장1)
Et tanta stultitia mortalium est, ut quae minima et vilissima sunt, certe reparabilia, imputari sibi, cum impetravere, patiantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 3:3)
Hoc primum philosophia promittit, sensum communem, humanitatem et congregationem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 4:1)
Nec hoc promitto iam aut spero, nihil in me superesse, quod mutandum sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 1:1)
Hoc non inputo in solutum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 10:5)
Distinguendum autem est, quid et quatenus vox ista promittat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 13:4)
Nihil adversus haec sapientia promittit, nihil proficit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 7:5)
interim tibi meliora promitte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 10:8)
Promittere tibi hoc non magis possum quam in homine temperanti bonam valitudinem, et tamen facit temperantia bonam valitudinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 15:3)
Quanto hic maius est quod promittitur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION