라틴어 문장 검색

postero die - tantus utrique ardor exercitui ad concurrendum fuerat, ut et regem et consulem suorum quidam, quod sine proelio discessum esset, accusarent - regi prompta defensio erat, non eo solum quod hostis prior aperte pugnam detractans in castra copias reduxisset, sed etiam quod eo loco signa constituisset, quo phalanx, quam inutilem vel mediocris iniquitas loci efficeret, promoveri non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 480:1)
Consul a Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam pervenit et cum castra mille passus inde posuisset, per aliquot dies ibi stativa habuit, situm urbis undique aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam animadvertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 575:1)
M'. Iuventius Thalna praetor, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, populum adversus Rhodios incitabat rogationemque promulgaverat, ut Rhodiis bellum indiceretur, et ex magistratibus eius anni deligerent qui ad id bellum cum classe mitteretur, se eum sperans futurum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 229:1)
Principio ut illo advenimus, ubi primum terram tetigimus, continuo Amphitruo delegit viros primorum principes;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 136)
apud mensam plenam homini rostrum deliges;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 18)
non ad eam rem otiosos homines decuit deligi, qui nisi adsint quom citentur, census capiat ilico?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 14)
cum enim extra finem centri promoventur, premunt eum locum, ad quem propius accesserunt, quemadmodum in statera pondus, cum examine progreditur ad fines ponderationum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장21)
Quodsi liber populus deliget, quibus se committat, deligetque, si modo salvus esse vult, optimum quemque, certe in optimorum consiliis posita est civitatium salus, praesertim cum hoc natura tulerit, non solum ut summi virtute et animo praeessent inbecillioribus, sed ut hi etiam parere summis velint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 86:1)
Sicut autem in ministris deligendis summo iudicio agebat, ita et in iis quos delegerat protegendis haud minore utebatur constantia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:10)
sed tamen ille nec deligere scivit, cuius potissimum similis esset, et in eo ipso, quem delegerat, imitari etiam vitia voluit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 91:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION