라틴어 문장 검색

nec tamen omnibus semper, quae invenerimus, argumentis onerandus est iudex, quia et taedium adferunt et fidem detrahunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 273:1)
quaesitum etiam, potentissima argumenta primone ponenda sint loco, ut occupent animos, an summo, ut inde dimittant, an partita primo summoque, quod Homerica dispositione in medio sint infirma, ut ab aliis crescant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 279:1)
et de omnibus his omnia dicere infinitum est, hercule quam si controversiarum, quae sint quaeque futurae sint, quaestiones, argumenta, sententias tradere velim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:2)
ipsas autem argumentorum velut sedes non me quidem omnes ostendisse confido, plurimas tamen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:3)
neque vero ex aliis locis ratio argumentorum in hac parte peti potest quam in confirmatione, nece locorum aut sententiarum aut verborum et figurarum alia condicio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 289:5)
interim, si resolvere ex diversa dicta difficilius erit, nostra cum adversariorum argumentis conferemus, si modo haec ut valentiora videantur effici poterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 299:3)
saepius tamen accusatori congerere argumenta, reo dissolvere expediet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 303:1)
id quoque (quod obscurum vocant), quod secreto et sine teste aut argumento dicitur factum, satis natura sua infirmum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 304:2)
venenum sibi paratum, quod summi odii argumentum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 318:5)
illa magis vitiose dicuntur quam acute reprehenduntur, argumentum dubium pro necessario, controversum pro confesso, commune pluribus pro proprio, vulgare, supervacuum, constitutum contra fidem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 322:1)
Quare et illi communes loci de testibus, de tabulis, de argumentis aliisque similibus magnam vim animis iudicum adferunt, et hi proprii, quibus factum quodque laudamus aut contra, iustum vel iniustum docemus, maius aut minus, asperius aut mitius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 345:1)
Ex iis autem alii ad singulorum argumentorum faciunt, alii ad plurium, alii ad totius causae inclinationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 345:2)
namque omnes fere, qui legem dicendi quasi quaedam mysteria tradiderunt, certis non inveniendorum modo argumentorum locis, sed concludendorum quoque nos praeceptis alligaverunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 348:1)
hoc fit non solum in singulis argumentis sed in totis causis, quae sunt simplices, et in quaestionibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 359:5)
(sed haec est in causis et quaestione longior quam in singulis argumentis) et plerumque summa complexione, vel per enumerationem vel per brevem conclusionem, testantur, quid effecerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 360:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION