라틴어 문장 검색

Memini fuisse quondam in sermone nobilem patinam, in quam quicquid apud lautos solet diem ducere, properans in damnum suum popina congesserat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 26:1)
Ideo propera, Lucili mi, vivere et singulos dies singulas vitas puta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 10:1)
Sed nihilominus, quia pertinet, properas nec vis exspectare libros, quos cum maxime ordino continentes totam moralem philosophiae partem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 1:1)
nisi properamus, relinquemur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 23:5)
prospicere et ultra mundum libet, quo feratur, unde surrexerit, in quem exitum tanta rerum velocitas properet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 9:2)
Transcurramus sollertissimas nugas et ad illa, quae nobis aliquam opem sunt latura, properemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 30:1)
Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae dat quidem operam, ut in hac statione qua positus est, honeste se atque industrie gerat, ceterum nihil horum, quae circa sunt, suum , sed ut commodatis utitur, peregrinus et properans.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 18:6)
Prodest autem etiam quo moratur ad prava properantes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 21:4)
Sed ecce, vasto concitus miles gradu manifesta properat signa laetitiae ferens (namque hasta summo lauream ferro gerit) fidusque regi semper Eurybates adest.
(세네카, 아가멤논 7:17)
Vt Pergamum omne Dorica cecidit face, divisa praeda est, maria properantes petunt.
(세네카, 아가멤논 10:1)
ad militares remus aptatur manus omnisque nimium longa properanti mora est.
(세네카, 아가멤논 10:3)
tibi concitatus substitit mundus, o puer subiture caelum.
(세네카, 아가멤논 15:7)
perferre prima nuntium Phrygibus meis propero:
(세네카, 아가멤논 18:15)
numquam inopia uerbi substitit, sed uelocissimo ac facillimo cursu omnes res beata circumfluebat oratio.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 3:3)
aliquoius sententiae dulcedo subrepsit, cui non potuerunt subsistere.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 24:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION