라틴어 문장 검색

sed oppidani portis sponte patefactis se suaque Romanis permisere, quod salutem ipsis tulit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장3)
ultro quin etiam erupere, et fuit atrox in ipsis portarum angustiis proelium, donec pulsi hostes, utroque exercitu certante, his, ut tulisse opem, illis, ne eguisse auxilio viderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 3:3)
Vixdum orto die plena propugnatoribus moenia, fulgentes armis virisque campi:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장1)
legionarius pluteis et cratibus tectus subruit muros, instruit ag- gerem, molitur portas:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장4)
et cum variis trepidantium inclinationibus mixti remiges propugnatoresque turbarentur, desilire in vada ultro Germani, retentare puppis, scandere foros aut comminus mergere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 35장4)
non si pateant portae, nisi explorato, nisi die intrandum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장5)
mox vallum portasque legionibus attribuit, ut discretus labor fortis ignavosque distingueret atque ipsa contentione decoris accenderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장3)
tertiadecimanos ad Brixianam portam impetus tulit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장5)
non iam sanguis neque vulnera morabantur quin subruerent vallum quaterentque portas, innixi umeris et super iteratam testudinem scandentes prensarent hostium tela brachiaque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 28장2)
simul iuncta turris ictibus saxorum cessit, qua septimani dum nituntur cuneis, tertianus securibus gladiisque portam perfregit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장4)
ardua urbis moenia, saxeae turres, ferrati portarum obices, vibrans tela miles, frequens obstrictusque Vitellianis partibus Cremonensis populus, magna pars Italiae stato in eosdem dies mercatu congregata, quod defensoribus auxilium ob multitudinem, obpugnantibus incitamentum ob praedam erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장2)
illi trabibus tegulisque et facibus propugnatores deturbant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장5)
tertium agmen per Salariam Collinae portae propinquabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장6)
superstantes maceriis hortorum Vitelliani ad serum usque diem saxis pilisque subeuntis arcebant, donec ab equitibus, qui porta Collina inruperant, circumvenirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장11)
convulsis portis reliquus globus obtulit se victoribus, et ceci- dere omnes contrariis vulneribus, versi in hostem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION